Articulus 26
De differentia passionum concupiscibilis ab irascibili. 2. De contrarietate passionum irascibilis. 3. An omnis passio habeat contrarium. 4. Et an sint aliquæ passiones differentes specie in eadem potentia non contrariæ ad invicem.
EST insuper necesse diversarum potentiarum esse diversa objecta.1 Ideoque diversarum potentiarum passiones, diversa objecta concernunt. Unde et specifice differunt. Objectum autem appetitus concupiscibilis est bonum vel malum sensibile simpliciter sumptum, quod est delectabile aut dolorosum. Sed in quantum tale bonum ac malum sensibile habet rationem ardui, scilicet quia anima difficultatem ac pugnam sustinet tale bonum adipiscendo, et malum fugiendo: sic est objectum appetitus irascibilis. Unde passiones quæ absolute respiciunt bonum vel malum, sicut gaudium, tristitia, amor, odium, sunt in concupiscibili; sed quæ illud respiciunt sub ratione ardui, quemadmodum timor, audacia, spes, etc., in irascibili ponuntur. Data est enim animabus vis irascibilis, quatenus impedimenta tollantur, quibus concupiscibilis in suum objectum tendere impeditur. Et ergo omnes passiones irascibilis, terminantur ad passiones concupiscibilis. Propter quod gaudium atque tristitia, quæ proprie sunt in concupiscibili, consequuntur passiones irascibilis.
Proinde duplex est contrarietas passionum. Una, secundum objecta, sicut et mutatio una diversificatur ab alia secundum terminum motus: et hæc est contrarietas passionum concupiscibilis. Alia est contrarietas secundum accessum et recessum ab eodem. Et utraque invenitur in passionibus irascibilis. Objectum enim concupiscibilis est bonum vel malum simpliciter. Bonum vero, ut sic, non potest esse terminus a quo receditur, sed solum ad quem acceditur. Similiter malum, in quantum malum, non est terminus ad quem tendit affectus, sed a quo fugit. Omnis itaque passio concupiscibilis, vel est respectu boni ut tendens in ipsum, quemadmodum amor, desiderium, gaudium; vel respectu mali ut ab ipso refugiens, ut odium, abominatio, tristitia. Objectum vero irascibilis non est bonum vel malum simpliciter, sed in quantum est arduum. Et sic, in quantum est bonum, habet ut tendatur in ipsum, quod pertinet ad spem; in quantum autem est arduum seu difficile, ab ipso receditur, quod ad passionem pertinet desperationis. Similiter malum arduum, in quantum est malum, habet ut vitetur, quod ad timorem pertinet; in quantum autem est arduum, per quod homo evadit subjectionem mali, sic habet rationem boni difficilis, sicque tendit in ipsum audacia. Patet igitur, quod contrarietas inter passionem spei et timoris, est secundum differentiam boni et mali in objecto; sed timor atque audacia distinguuntur secundum accessum et recessum ab eodem.
Præterea, hoc soli passioni iræ est proprium, quod nullo modo contrarium habet, sed solum opponitur ei cessatio iræ: quæ oppositio non est contrarietatis, sed negativa vel privativa.
Passiones demum distinguuntur secundum principia activa, quæ sunt passionum objecta. Activorum vero differentia duplex est: una, secundum speciem, sicut differt ignis et aqua; alia, secundum diversitatem virtutis activæ, ut magis calidum a minus calido. In motibus vero appetitivæ partis animæ, bonum habet vim attractivam, malum repulsivam. Primo autem, causat bonum in appetitu inclinationem, aptitudinem seu connaturalitatem ad ipsum: et hoc pertinet ad passionem amoris, cui ex opposito correspondet odium ex parte mali. Secundo, si bonum sit nondum adeptum, dat exsecutionem ad ipsum assequendum: quod ad passionem desiderii seu concupiscentiæ spectat; et ex opposito respectu mali, est abominatio vel fuga. Tertio, dum adeptum fuerit bonum, dat appetitui quietationem in bono adepto: quod ad delectationem vel gaudium attinet, cui ex parte mali opponitur dolor sive tristitia. In passionibus vero irascibilis præsupponitur inclinatio ad bonum ex parte concupiscibilis: et respectu boni nondum adepti, est spes et desperatio; respectu vero mali nondum injacentis, sunt timor atque audacia. Sed respectu boni adepti, nulla passio est in irascibili: adepto namque bono, desinit difficultas; [sed ex malo jam injacenti sequitur ira.]
Itaque in concupiscibili sunt tres passionum conjugationes, videlicet amor et odium, desiderium et fuga, gaudium et tristitia: similiter in irascibili, scilicet spes et desperatio, timor et audacia, ira quoque, cui nullus motus passionis opponitur. Omnes igitur passiones specie differentes sunt undecim, sex in concupiscibili, et quinque in irascibili, sub quibus universæ animæ passiones continentur.
Footnotes
-
Quæstio 23. ↩
Chapter 189 of 761