Articulus 30
1. Utrum bonum sit causa amoris. 2. An cognitio. 3. An similitudo. 4. An etiam aliqua passio alia animæ.
DENIQUE amor in appetitu est:1 qui quum sit virtus passiva, habet se ad suum objectum, scilicet bonum, ut patiens ad agens, et mobile ad movens. Unde patet, quod bonum est causa amoris. Malum enim nunquam amatur, nisi sub ratione boni, videlicet prout est secundum quid bonum, et apprehenditur tanquam bonum simpliciter. Sic namque diligit aliquis iniquitatem, in quantum per eam ad delectationem vel pecuniam pervenit. Dicit autem Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, quod pulchrum est omnibus amabile, sicut et bonum. Sola enim ratione differt a bono. Nam quum bonum sit quod appetunt omnia, de ratione boni est ut appetitum quietet. Ratio quoque pulchri in eo consistit, quatenus in ejus adspectu vel cognitione appetitus quiescat. Itaque pulchrum addit supra rationem boni ordinem ad cognoscitivam potentiam. Quemadmodum enim bonum est quod simpliciter appetitui placet, similiter pulchrum vocatur, cujus ipsa apprehensio placet.
At vero, quoniam bonum non movet appetitum nisi ut apprehensum, ideo amor notitiam exigit. Et sicut, teste Philosopho, visio corporalis est causa sensitivi amoris; sic visio intellectualis, videlicet contemplatio, causa est spiritualis amoris per modum viæ, quia perducit ad amabile.
Insuper, aliqua dicuntur similia in actu, ut duo homines albi in albedine similes sunt: et talis similitudo est causa amoris amicitiæ vel benevolentiæ. Dum enim unus alteri actualiter assimilatur, unus tendit in alium sicut in unum sibi, et vult illi bonum sicut et sibi. Aliqua vero dicuntur similia secundum potentiam, ut quum unum habet inclinationem ad id quod in alio actu exsistit: et hæc similitudo est causa amoris concupiscentiæ. Diligit enim unus alium, quoniam vult sibi inesse quod alteri inest. Sed quoniam unusquisque plus amat se ipsum quam alium; ideo similitudo per accidens est causa rancoris, in quantum unus habendo quod alter desiderat, impedit eum a consecutione boni optati. Et ita similis odit similem, non in quantum similem, sed ut sui voti impeditivum: quemadmodum figuli corrixari solent, eo quod se in lucro impediant;2 et inter superbos semper sunt jurgia, quoniam se mutuo impediunt in excellentia quam cupiunt.
Præterea impossibile est aliquam passionem esse universaliter causam amoris. Omnis enim alia passio ex amore procedit. Aut enim importat motum ad aliquid, vel quietem in aliquo: quorum utrumque ex amore procedit, id est ex connaturalitate et inclinatione ad aliud. Potest tamen aliquis amor ex delectatione aut alia passione causari; sed illa delectatio ex alio præcedenti amore causatur.
Footnotes
Chapter 193 of 761