Articulus 10
Utrum voluntas moveatur ab intellectu. 2. An ab appetitu sensitivo. 3. An a se ipsa. 4. An ab aliquo exteriori principio. 5. An a corpore quoque cœlesti, 6. vel a solo Deo tanquam ab exteriori principio.
OPORTET demum id quod est in potentia, reduci in actum per aliquod actuale.1 Voluntas autem est in potentia ad duo, videlicet ad exercitium sui actus, et ad determinationem proprii actus circa certam materiam. Intellectus autem reducit eam in actum, quantum ad primum. Sicut enim imaginatio repræsentat appetitui sensitivo suum appetibile, sic intellectus voluntati ostendit suum desiderabile seu objectum: et sic actualiter appetit. Quantum vero ad secundum, sic objectum determinat voluntatem. Semper enim objectum determinat suam potentiam ad specialem actum. Nam actus specificatur per objectum, in quantum est ens naturæ; et a fine, in quantum scilicet actus est ens morale.
Insuper, appetitus sensitivus movet voluntatem. Nam secundum variam dispositionem passionum in parte sensitiva, ipsa superior pars animæ diversimode se habet in volendo et nolendo; et quod homini bonum videtur passione consurgente, videtur ei malum illa cessante. Quidquid autem sub ratione boni continetur, esse potest voluntatis objectum, et eam movere.
Adhuc autem, sicut se habet principium in scibilibus, sic finis in agibilibus. Quemadmodum ergo intellectus per hoc quod prima principia noscit, se ipsum in actum scientiæ considerando perducit; sic voluntas per hoc quod vult finem, movet se ipsam ad finem optandum. Movet etiam voluntas omnes alias animæ vires, quia ipsarum objecta sunt quædam particularia bona, et fines: et sic ordinari possunt in ultimum universalemque finem ac summum bonum, quod est voluntatis objectum. Et ita voluntas movet eas in genere causæ finalis.
Ex prædictis autem elucescit, quod voluntas ab exteriori movetur: nam et ab objecto movetur, et ab intellectu. Imo necesse est primum motum ipsius, ex aliquo actu cognitivo procedere. Quum enim ex hoc quod vult finem, movet se ipsam in actum respectu eorum quæ sunt ad finem: hoc agere nequit, nisi mediante consilio. Verumtamen proximum principium voluntarii motus, est semper ab intra.
A 5. Porro corpora cœlestia movent voluntatem, in quantum movent quædam exteriora voluntatis objecta, et corporalia organa: ex quibus voluntas disponitur, sed non cogitur. Eo autem modo quo voluntas movetur ab aliquo superiori agente ad exercitium sui actus, non movetur a corporibus cœlestibus. Voluntas enim est in ratione, id est in parte rationali, secundum Philosophum tertio de Anima. Sicut igitur ratio, sic et voluntas est immaterialis et inorganica virtus. Nullum autem corporale agens extrinsecum, agere potest directe in immaterialem naturam, quoniam res incorporales sunt formalioris universaliorisque potestatis, quam aliquod agens corporeum. Quia tamen appetitus intellectivus a sensitivo movetur, indirecte redundat influxus cœlestium corporum in voluntatem, quoad hoc quod secundum dispositionem inferioris appetitus vario modo afficitur, et etiam secundum naturalem complexionem quæ a cœlesti causalitate efficitur.
B 6. At vero motus voluntarius est ab interiori principio, sicut et naturalis. Quemadmodum vero naturalia moveri ab exteriori principio queunt; non tamen talis motus est naturalis, nisi tale principium sit aliqualiter causa substantiæ rerum mobilium (sicut dicit Philosophus gravia et levia a generante moveri): conformiter actus voluntatis esse non potest voluntarius ab exteriori movente, nisi id sit causa voluntatis. Causa autem voluntatis non est nisi Deus creator. Anima namque rationalis est ab extra; et iterum, quia voluntas ordinem habet ad universale bonum: ideoque nihil eam facere potest, nisi quod est universale bonum, quod est Deus sublimis et benedictus. Omne enim agens secundum, est particulare limitatumque bonum. Causa vero particularis universalem impressionem seu inclinationem non causat. Unde materia, quia est ad omnes formas in potentia, a nullo particulari agente potuit effici.
Footnotes
-
Quæstio 9. ↩
Chapter 173 of 761