Skip to the text

Articulus 3

In quibus sit beatitudo, scilicet : 1. An consistat in divitiis, 2. vel in honoribus, 3. in fama seu gloria, 4. in potestate, 5. vel in aliquo bono corporis, 6. vel in voluptate, 7. vel in bono animæ, 8. an in aliquo bono creato.

  1. DENIQUE divitiæ duplices sunt, secundum Philosophum primo Politicorum, videlicet :1 Naturales : et hæ subveniunt homini contra naturales defectus, ut esca, potus, domus, atque vehicula. Aliæ sunt divitiæ artificiales, quibus per se non juvatur natura, sed eas ars humana invenit propter facilitatem commutationum : ut sunt denarii, qui sunt velut quædam mensura rerum venalium. Quoniam ergo naturales divitiæ ordinantur ad hominem, et eo inferiores vilioresque sunt, non potest felicitas in ipsis consistere : multo minus in artificialibus, nam illæ ordinantur ad naturales divitias. Sciendum quoque, quod appetitus divitiarum est quodammodo infinitus, juxta illud Ecclesiastæ, Avarus non implebitur pecunia.2 Sed et appetitus summi boni infinitus est, juxta illud, Qui edunt me adhuc esurient :3 tamen opposito modo. Nam quo summum bonum magis possidetur, eo amplius amatur, et cetera magis spernuntur : et hoc ideo, quia ipsum magis cognoscitur. Sed quo divitiæ amplius possidentur, eo minus reputantur, et aliæ magis quæruntur, quemadmodum Dominus dicit : Qui biberit ex hac aqua (per quam temporalia designantur), sitiet iterum.4 2. Præterea, quum honor sit exhibitio reverentiæ in signum virtutis, patet quod in honore non consistat felicitas. Sed honor est signum excellentiæ, quæ maxime ad beatitudinem pertinet : unde honor beatitudinem concomitari potest. Item, beatitudo inest beato; sed honor non inest honorato, id est excellenti atque felici, sed in honorante. Verumtamen amor honoris naturaliter convenit homini : et hoc, ex naturali appetitu felicitatis. Cujus signum est, quod homines maxime cupiunt a sapientibus honorari ; et in omnibus aliis patiuntur jacturam, ne honoris detrimentum incurrant. Qui tamen propter honorem creaturæ bonum ageret, non virtuosus esset, sed ambitiosus. Proprium enim et dignum virtutis præmium est beatitudo.

  2. Amplius, in fama vel gloria non consistit felicitas. Gloria enim, secundum Ambrosium, est clara cum laude notitia. Notitia vero humana non est causa rerum, sed causatur ab eis : et sic gloria est effectus beatitudinis, et non ipsa beatitudo. Sed in gloria Dei consistit felicitas, quia divina notitia est causa rerum, et ex ea beatitudo humana dependet. Item, humana notitia sæpe decipitur : propter quod gloria humana est fallax. Non ergo in ipsa beatitudo consistit. Rursus, si fama alterius vera est, ergo beatitudinem ejus præsupponit; si vero est falsa, nihil ponit in ipso famoso.

  3. Proinde nec in potestate consistit felicitas. Potestas enim non habet rationem ultimi finis, ipsa quoque se habet ad bonum et malum; felicitas autem est quid ultimum, et solis convenit bonis.

Sunt autem quatuor rationes communes, quod in nullo prædictorum beatitudo consistit: prima, quia omnia prædicta reperiri possunt in malis, beatitudo autem excludit malitiam; secunda, quia nullum prædictorum est bonum per se sufficiens et contentans; tertia, quoniam omnia hæc cooperari possunt domino suo in malum; quarta, quia homo ordinatur ad felicitatem ex propria natura seu specie: prædicta autem a causa extranea sunt, et bona sunt fortunæ.

  1. Præterea nec in sanitate, seu proprii esse conservatione consistit felicitas. Homo enim ordinatur ad aliud, quum non sit summum bonum: et sic esse ejus non est per se sibi sufficiens vel intentum. Sanitas quoque non est nisi bonum corporale.

  2. Rursus, in voluptate corporali non exstat felicitas, quoniam ipsa consequitur bona exteriora et sensibilia, quæ indigniora sunt homine. Item corporalis voluptas competit homini secundum partem animæ ignobiliorem atque sensibilem. Delectatio autem aliud non est nisi quietatio appetitus in bono apparenti vel vero.

  3. At vero palam est, quod ipsa substantia animæ non sit ultimus finis, quum sit de se imperfecta et pluribus indigens. Et item quidquid in anima est, est bonum particulare et participatum: et sic non est bonum perfectum, nec satians voluntatem, quæ est boni universalis. Si vero loquimur de beatitudine quæ dicitur optima operatio, vel usus, seu adeptio perfecti boni: sic beatitudo ad bona animæ pertinet, et in actione ejus perfecta consistit.

  4. Elucescit demum ex his, quod in nullo bono creato, sed in solo Deo beatitudo objectaliter sita est. Quum enim voluntatis objectum sit universale bonum, sicut objectum intellectus est universale verum: nunquam perfecte quiescere valet voluntas, nisi adepto illo bono in quo omnium bonorum ac desiderabilium invenitur plenitudo, et quo sortito nihil extra restat. Hoc autem soli Deo sublimi et benedicto competere constat. Ipse igitur solus est ultimus finis, atque objectalis beatitudo omnis creati intellectus.

Footnotes

  1. Quæstio 2. ↩

  2. Eccle. v, 9. ↩

  3. Eccli. xxiv, 29. ↩

  4. Joann. IV, 13. ↩

Chapter 166 of 761