Skip to the text

Articulus 16

  1. De subjecto consensus. 2. An brutis conveniat. 3. De objecto ipsius. 4. Et an consensus in actum dumtaxat pertineat ad superiorem animæ partem.

  2. CONSENSUS demum est applicatio sensus ad aliquid.1 Sensus autem exterior est solum rerum præsentium perceptivus. Quia ergo appetitiva potentia tendit in rem secundum quod in se ipsa est, ideo secundum similitudinem, applicatio appetitus ad rem cui inhæret, consensus vocatur. Unde palam est, quod consensus sit actus appetitivæ virtutis, quæ tunc consentire dicitur, dum complacet sibi in aliquo cujus experientiam percipit: quamvis consensus primo ad cognitivam potentiam spectet.

  3. Denique brutis proprie consensus non convenit. Non enim habent sui actus dominium: et ideo non proprie applicant motum appetitivum ad aliquid agendum. Nec est in ipsorum potestate determinare, sed sicut a natura instigantur, sic necessario prosequuntur: et sic potius determinantur ad aliquid, quam se ipsa determinent.

  4. Et quoniam voluntas naturaliter appetit finem, ideo consensus proprie non respicit finem, sed simplex voluntas. Eorum vero quæ ordinantur ad finem, consensus exsistit. Est enim consensus applicatio motus appetitivi ad determinationem consilii. Consilium vero non est de fine, sed de his quæ referuntur ad ipsum. Electio quoque superaddit consensui quemdam respectum, videlicet relationem ad id cui præeligitur aliquid.

  5. Porro consensus plenus in actum, semper ad superiorem pertinet rationem, quæ de humanis judicat secundum rationes divinas. Finalis namque sententia ad superiorem spectat, qui de inferioribus sortitur judicium.

Footnotes

  1. Quæstio 15. ↩

Chapter 179 of 761