Articulus 25
De passionibus animæ in communi.
Et de subjecto earum.
PATI præterea dicitur uno modo communiter pro omni receptione:1 et sic sentire et illuminari est pati. Secundo dicitur, quum aliquid recipitur cum abjectione alicujus disconvenientis, ut sanari. Tertio, quum abjicitur aliquid connaturale, ut ægrotari, quod est per sanitatis expulsionem et infirmitatis introductionem. Et his tribus modis esse potest in anima passio. Tamen passio secundo et tertio modo accepta, est cum corporali transmutatione. Unde nec animæ competit, nisi per accidens, in quantum compositum patitur. Propriissime vero passio nominatur, quæ est cum expulsione convenientis. Propter quod tristitia est magis proprie passio, quam lætitia.
Pati autem proprie est trahi ab agente ex proprio statu. Et quoniam anima per vim appetitivam potius trahitur ad aliquid, quam per vim apprehensivam (quia per vim appetitivam tendit in res prout in se ipsis consistunt; per vim autem apprehensivam, secundum quod sunt in apprehensione); ideo passiones potissime in parte appetitiva locantur: et etiam quia virtus apprehensiva intentionaliter a suo objecto movetur; virtus autem appetitiva, naturaliter atque realiter. — Amplius, quoniam passio fit cum corporali transmutatione; ideo in parte intellectiva seu voluntate non proprie ponitur, quum pars illa superior sit immaterialis atque sine organo operans. Unde secundum Damascenum secundo libro, Passio est motus appetitivæ virtutis sensibilis in imaginatione boni vel mali; item, Passio est motus irrationalis animæ per suspicationem boni vel mali.
Footnotes
-
Quæstio 22. ↩
Chapter 188 of 761