Articulus 13
Ad quam potentiam intentio pertineat.
An sit tantum de fine. 3. An possit esse simul circa plura. 4. An sit idem cum voluntate ejus quod est ad finem. 5. Utrum etiam brutis conveniat.
INTENTIO autem, ut nomen ostendit, designat tendentiam quamdam in aliud.1 Unde principaliter respicit id quod primitus movet ad finem. Hoc vero voluntas est, cujus objectum est finis, et quæ omnes animæ vires ad finem movet. Ideoque intentio est actus voluntatis respectu ipsius finis. Sciendum vero, quod voluntas tripliciter finem concernit, scilicet : Absolute, ut quum aliquis absolute sanitatem desiderat : et sic proprie nominatur voluntas. Secundo, consideratur finis prout in ipso est quies : sicque fruitio respicit finem. Tertio, in quantum est terminus motus in ipsum tendentis : et ita intentio pertinet ad finem. Dicimur enim intendere, non quia simpliciter aliquid volumus, sed quia per aliud in aliquid tendere cupimus.
Ex quibus claret, quod intentio est potissime circa finem. Tamen, quia in motu quo voluntas in aliquid tendit, accipi potest et ipse ultimus terminus motus in quo ultimate quiescitur, et etiam aliquod medium quod est principium partis sequentis, et finis præteritæ ; ideo talis medii, in quantum est quidam finis, esse potest intentio.
Porro non potest homo plura intendere tanquam ultimos fines. Potest tamen plura simul intendere, quæ ad invicem coordinata sunt, ut confectionem medicinæ ac sanitatem. Voluntas enim non est solum ultimi finis, sed etiam mediorum ad illum. Iterum, potest homo plura simul intendere, quamvis non sint coordinata, ut quum præelegit unum præ alio tanquam præstantius.
Insuper, quum voluntas fertur in finem, et in id quod est ad finem, in quantum est medium perveniendi ad finem; tunc unus motus est in utrumque, quoniam finis est ratio volendi quæ sunt ad ipsum. Idem autem actus cadit super objectum et super rationem ipsius : quemadmodum una est visio qua videtur color et lumen, eo quod lumen est ratio videndi colorem. Si autem voluntas fertur in utrumque absolute et secundum se, non erit unus motus vel actus, sed duo.
Intentio demum brutis active non convenit, quoniam ratione carent, sed passive dumtaxat. Nam naturali instinctu tendunt in finem, tanquam a superiori causa, videlicet auctore naturæ, mota. Non autem considerant quod per actum vel motum suum finem consequi queant, quamvis finem quemdam suo modo concupiscant.
Footnotes
-
Quæstio 12. ↩
Chapter 176 of 761