Articulus 5
An ad beatitudinem requiratur delectatio. 2. An comprehensio. 3. An rectitudo voluntatis. 4. An corpus. 5. An perfectio corporis. 6. An exteriora bona. 7. An amicorum societas. 8. Et quid principalius sit in beatitudine, visio vel delectatio.
QUADRUPLICITER autem exigitur aliquid ad aliud:1 primo, dispositive; secundo, sicut perficiens; tertio, sicut coadjuvans; quarto modo, sicut concomitans, quemadmodum calor requiritur ad ignem: et hoc quarto requiritur delectatio ad beatitudinem. Delectatio enim causatur ex hoc quod appetitus in bono adepto quiescit. Quum ergo beatitudo aliud nihil sit quam summi boni adeptio, sine delectatione esse non potest.
Denique necesse est ad beatitudinem, rem quæ est felicitatis objectum esse præsentem: et hoc significatur nomine comprehensionis. Comprehensio tamen dupliciter sumitur. Uno modo pro visione comprehensi in comprehendente: et sic omne comprehensum a finito, exstat finitum. Unde hoc modo Deus a se ipso dumtaxat comprehensibilis est. Secundo, pro tentione alicujus rei jam præsentialiter habitæ: sicut homo dicitur aliquem comprehendere, quando tenet eum. Sicque accipitur nunc; et sic quoque ab Apostolo sumitur primæ ad Corinthios nono, dum ait: Sic currite, ut comprehendatis.2
Præterea, quum rectitudo voluntatis aliud non sit nisi debita ejus ordinatio ad ultimum finem; ideo requiritur ad felicitatem: et antecedenter, quia disponit hominem ut sit beatitudinis capax, quemadmodum debita harmonia facit materiam formæ capacem. Item requiritur ad beatitudinem concomitanter. Nam sicut in præsenti statu nihil cupit vel amat voluntas nisi sub communi ratione boni; sic Beatorum voluntas nihil potest diligere nisi sub ratione bonitatis divinæ.
Insuper, falsa est eorum opinio qui asserunt animas non posse beatificari, vel divinam essentiam intueri, nisi post corporum resurrectionem. Hoc enim auctoritati Scripturæ non consonat, et est contra rationem. Nam secundum præinducta, beatitudo sita est in clara visione divinæ essentiæ. Ad hanc autem visionem corpus nihil adjuvat, nec aliqua virtus organica. Sciendum tamen, quod dupliciter aliquid ad aliud exigi dicitur: Primo, quasi ad ejus essentiam pertinens: sicut anima requiritur ad esse hominis. Secundo, tanquam pertinens ad bene esse: quemadmodum velox ingenium et corporis pulchritudo ad perfectionem hominis spectant. Et hoc secundo modo pertinet corpus ad beatitudinem. Quo enim natura rei habet esse perfectius, eo nobiliori modo agit, quia natura est principium operandi. Anima autem est naturaliter perfectio corporis, habetque inseparabilem quamdam inclinationem ad ipsum: et ergo corpori reunita, beatior erit.
Porro ad beatitudinem huic vitæ possibilem, requiritur bona dispositio corporis: nam corporis invaletudo omnium virtutum operationem impedit. Ad futuram vero beatitudinem corpus convenientissime dispositum exigitur.
Temporalia autem bona necessaria sunt ad felicitatem vitæ præsentis instrumentaliter, in quantum naturali necessitati deserviunt. In futura vero beatitudine nullo modo necessaria erunt. Tunc enim corpus ipsum spirituale erit, quoniam sustentatione extrinseca non indigebit, sed gloria animæ redundabit in ipsum, atque vigore animæ incorruptum subsistet.
Præterea, secundum Philosophum nono Ethicorum, ad felicitatem vitæ præsentis necessarii sunt amici: non propter utilitatem, quoniam felix est sibi sufficiens; nec propter delectationem, quoniam in se ipso possidet de quibus lætetur: sed propter bonam operationem, videlicet ut eis benefaciat, et ut eos inspiciens benefacere delectetur, atque ab eis in benefaciendo juvetur. Nam ad bene operandum eget homo amicorum consilio atque auxilio, tam in actibus vitæ activæ, quam contemplativæ. Societas autem amicorum in patria, pertinet ad præmium accidentale. Nam tota felicitatis essentia in Dei fruitione consistit.
At vero, decimo Ethicorum inquirit Philosophus, quid magis principaliter ad beatitudinem spectet, visio vel delectatio; sed non solvit. Responderi vero rationabiliter potest, quod visio sit principale in beatitudine. Nam delectatio in quietatione voluntatis consistit. Quod autem voluntas in aliquo quietatur, non est nisi propter bonitatem illius in quo quietatur. Quum ergo voluntas in actione intellectus, quæ est visio, conquiescat, hæc quietatio ejus ex bonitate visionis causatur, utpote quoniam visio est bonum ipsius.
Footnotes
Chapter 168 of 761