Skip to the text

Articulus 18

1. An imperare sit actus voluntatis. 2. An brutis conveniat. 3. Quomodo se habeat ad usum. 4. An imperium et actus imperatus sint idem. 5. Et an imperari competat actibus voluntatis, 6. rationis, 7. appetitus sensitivi, 8. animæ vegetativæ, 9. atque exteriorum membrorum.

QUÆSTIO 17. 1. ACTUS insuper rationis et voluntatis supra se invicem ferri possunt. Nam ratio ratiocinatur de volendo, et voluntas vult ratiocinari. Unde virtus unius actus manet in altero, secundum quod interdum actus rationis prævenit actum voluntatis, vel econverso. Sicut ergo in electione et usu, quæ ad voluntatem pertinent, permanet virtualiter actus rationis, secundum præinducta; sic imperare, est essentialiter actus rationis, præsupposito tamen actu voluntatis, et virtualiter remanente. Imperare enim, est aliquem ad aliquid agendum ordinare. Ordinare vero, est actus rationis. Ordinatio quoque hæc fit intimando; et hoc, dupliciter: puta, simpliciter per verba indicativi modi, et imperativi. Primum autem movens in viribus animæ ad exercitium actus, est ipsa voluntas. Quum igitur secundum movens non moveat nisi in virtute primi, constat quod ratio imperando non movet nisi participando actum voluntatis. — Et scien­dum, quod licet voluntas sit radix libertatis tanquam subjectum, tamen ratio radix est libertatis ut causa: ex hoc namque voluntas potest ad diversa libere ferri, quia ratio potest habere diversas conceptiones boni. Unde secundum philosophos, liberum arbitrium, est liberum de ratione judicium, quasi ratio causa libertatis consistat.

  1. Et quoniam ordinare cum intimatione seu denuntiatione brutis non competit, patet quod imperare eis non convenit, nisi communiter accipiatur pro movere: quemadmodum Avicenna ait, quod virtus appetitiva est motum imperans, sed in nervis et musculis est virtus motum exsequens.

  2. Imperium denique usum præcedit, sumendo usum pro applicatione ad opus, prout subditur exsecutivæ potentiæ. Electio autem præcedit imperium, et consilium electionem.

  3. Denique, imperium et actus imperatus non sunt simpliciter unus actus, sed solum secundum quid. Imperium namque naturaliter imperatum actum præcedit; quandoque autem et tempore prius est eo. Quia tamen actus inferioris potentiæ materialiter se habet ad superioris potentiæ actum; ideo actus imperatus, qui est inferioris animæ virium, est secundum quid idem cum imperio, quod est actus intellectivæ potentiæ, eo modo quo ex materiali et formali unum resultat.

  4. Amplius, ratio ordinare potest de actu voluntatis, judicando bonum esse hoc vel illud velle aut nolle: et sic actus voluntatis potest a ratione imperari.

  5. Et quoniam ratio conversiva est ad se ipsam atque super proprium actum reflexiva; ideo proprium actum imperare potest, præsertim quoad exercitium actus. Tamen ex parte objecti, sic est aliquis actus tam voluntatis quam rationis, qui sub imperio non cadit. Nam primus motus voluntatis respectu boni in communi vel finis, est omnino naturalis. Consensus quoque rationis ad prima principia, naturalis exsistit.

  6. At vero appetitus sensitivus est virtus organo utens. Omnis autem virtus organica in suo actu dependet, tam ex dispositione organi, quam ex dispositione potentiæ quæ agit per organum: sicut visio dependet a vi visiva oculi, et a complexione organi. Appetitus autem sensitivus, in quantum hujusmodi, ratione inferior est, et subditur ei, atque secundum eam regulari potest: et quoad hoc actus ipsius potest imperari. Sed dispositio organi corporalis, rationi non subditur: et ex hac parte impeditur appetitus sensitivus ne rationi penitus subjiciatur. Unde Apostolus dicit: Non enim quod volo bonum, hoc ago, sed quod odi malum, etc.1 Hoc enim potest contingere ob causam prædictam, vel quia motus appetitus sensitivi subito concitatur ad apprehensionem imaginationis vel sensus: tuncque motus ille est præter rationem, quamvis poterat impediri ab ea, si prævidisset. Et ergo primo Politicorum Aristoteles asserit, quod ratio præest concupiscibili et irascibili, non principatu despotico, qui est domini ad servum, sed politico vel regali, qui est ad liberos non in omnibus subjectos.

  7. Proinde actus qui ex appetitu rationali vel sensitivo procedunt, ex apprehensione quadam emanant. Appetitus autem naturalis, apprehensionem non sequitur, sed impressionem naturæ. Quoniam ergo actus animæ vegetativæ ex naturali appetitu causantur, rationi non subduntur, nec ejus imperio subjiciuntur.

  8. Adhuc autem, organa potentiarum animæ sunt corporis membra. Quoniam igitur potentiæ sensitivæ, non autem vegetativæ, rationis subduntur imperio: propterea omnium motus membrorum, quæ sunt organa sensitivarum virtutum, rationi subduntur; sed quæ viribus animæ vegetativæ deserviunt, non sunt rationi subjecta in motibus suis.

Footnotes

  1. Rom. vii, 15. ↩

Chapter 181 of 761