Skip to the text

Articulus 8

  1. Quid sit circumstantia. 2. An sit a theologo attendenda. 3. Quot sint circumstantiæ. 4. Et quæ sint principaliores.

  2. QUEMADMODUM autem a distantia loci accipitur nomen distantiæ, ad designandum omnem diversitatem in rebus;1 sic circumstantia originaliter sumitur a circumstantia secundum locum. Sicut enim illud localiter rem circumstat, quod ipsam attingit, et tamen ei extrinsecum exstat; sic conditiones actuum humanorum, quæ ipsos actus concernunt et tamen extra eorum substantiam sunt, circumstantiæ appellantur.

  3. Quoniam quidem autem theologi est considerare actus humanos in quantum per eos homo ad beatitudinem ordinatur; ideoque ejus est circumstantias actuum humanorum perpendere, quia per circumstantias debitas fit actus suo fini proportionatus. Rursus, per circumstantias fiunt actus boni ac meritorii; ideoque considerandæ sunt a theologo circumstantiæ actuum humanorum.

  4. Sunt demum circumstantiæ septem, secundum Tullium, quæ hoc versu clauduntur :

[quando. Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo,

Pensandum est enim in actibus, quis fecerit, quibus auxiliis operatus est, quid egit, quando egit, quo loco, quo fine, quali modo. Istud vero quod dicitur de fine et causa materiali, scilicet, quid egit, non est accipiendum de principali fine atque objecto (nam inde sumitur species actus); sed de aliquo fine adjuncto, et quadam proprietate circa objectum: ut quod fortis fortiter agat propter subsidium civitatis; vel aliquis alium lavando, eumdem infrigidet, sanet vel lædat.

  1. Porro actus proprie dicuntur humani, in quantum voluntarii. Quia igitur finis maxime movet voluntatem, ideo potissima circumstantia est, quæ respicit causam finalem, videlicet cur aliquid fiat; secunda, quæ respicit objectum, puta quid aliquis fecit. Aliæ vero sunt magis aut minus principales, secundum propinquitatem et conformitatem ad aliquam harum.

Footnotes

  1. Q.æ. 7. ↩

Chapter 171 of 761