Skip to the text

Articulus 19

  1. An omnis actio sit bona. 2. An actio bonitatem sumat ex objecto, 3. circumstantia, 4. vel fine. 5. An aliqua actio hominis sit bona vel mala ex specie.

  2. OMNIS insuper actio, tantum habet de bonitate, quantum de entitate;1 et quantum deest ei de bonitate quæ eam decet et attinet, tantum de malo participat. Sic ergo omnis actio, in quantum est ens quoddam, est bona bonitate entis; in quantum vero a debita rectitudine vel proportione perfectioneque deficit, dicitur mala.

  3. Species autem dat esse, quia species sumitur ab eo quod est formale. Quoniam itaque actio speciem habet ab objecto, ideo prima bonitas actus moralis, dependet ab objecto convenienti, et malum ab inconvenienti objecto. Unde illud dicitur bonum ex genere, cujus objectum est bonum; et malum ex genere, cujus objectum est malum, ut rapere aliena. Et sumitur hic genus pro specie, sicut quum dicimus: Genus humanum, id est tota species.

  4. Quemadmodum autem in naturalibus forma substantialis non confert totam perfectionem, sed requiruntur accidentia aliqua; sic tota bonitas actionum non est a solo objecto, sed exiguntur circumstantiæ, quæ actum perficiunt.

  5. Porro eadem est dispositio rerum in esse et in bonitate: et ideo personæ divinæ, quæ non habent bonitatem dependentem ab alio, non dicuntur bonæ per relationem ad finem. Res autem causatæ, sicut sortiuntur esse a causa efficiente, sic dicuntur bonæ ex causa finali, a qua dependent, præter bonitatem absolute eis convenientem: nam cujus esse ab alio est, illud ordinatur ad aliud, et sic ex fine bonitatem quamdam sortitur.

Itaque in actibus humanis quadruplex bonitas consideratur: una, secundum genus, nam tantum habet de bonitate quantum de entitate; secunda, secundum speciem, quæ est ex objecto; tertia, ex circumstantia; quarta, ex fine, puta secundum habitudinem ad bonitatis originem: proportio namque ad finem, atque in ipsum relatio, actioni intrinseca est, quamvis finis sit causa extrinseca.

  1. Denique bonum et malum diversificant speciem actuum humanorum, quia species ex objecto accipitur. Objectum autem bonum vel malum censetur per comparationem ad rationem, in quantum videlicet est ei conveniens vel disconveniens. Nam secundum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, bonum hominis est secundum rationem consistere. Unicuique etenim bonum est, quod convenit ei secundum suam formam; et malum, quod præter ordinem propriæ formæ inest.

Footnotes

  1. Quæstio 18. ↩

Chapter 182 of 761