Articulus 32
De objecto et causa odii. 2. An odium sit fortius amore. 3. An homo possit odire se ipsum, 4. vel veritatem. 5. Et an aliquid possit odio haberi in universali.
QUEMADMODUM insuper naturalia naturali aptitudine ad ea quæ suæ naturæ conveniunt inclinantur (quæ aptitudo, naturalis amor vocatur), et ab his quæ corruptiva sunt fugiunt naturali horrore (qui naturale odium dicitur):1 sic appetitus intellectivus et animalis ea quæ apprehendit sub ratione convenientis, amat et sequitur; quæ autem apprehendit ut nociva, fugit ac odit. Unde sicut bonum est objectum amoris, sic objectum odii ponitur malum. Et quoniam in unoquoque necesse est prius considerare quod convenit et quod bonum est, quam quod dissonat et repugnat, ideo amor prior est odio et causa ipsius. Ex hoc enim quod aliquis aliquid amat, consequitur quod oppositum odit. Odium quoque et amor quando sunt circa diversa, non sunt contraria, sed simul sunt; sed quando sunt circa idem, contrariantur, et se non compatiuntur.
Porro causa suo effectu est fortior: ideoque amor et motus ejus in bonum semper per se est fortior odio. Tamen motus odii quandoque videtur fortior: quoniam magis sentitur, eo quod consistat in quodam transmutari; vel quia non comparatur ad amorem sibi immediate correspondentem. Unde sicut calor febris hecticæ major est calore tertianæ; et tamen minus sentitur, quia conversus videtur in habitum: sic est de odio respectu amoris. Et propter similem causam, magis sentitur amor in amati absentia, quam in ejus præsentia; et repugnantia rei odibilis sensibilius percipitur, quam convenientia ejus quod amatur.
Præterea unusquisque per se loquendo amat se ipsum, et omne ens naturaliter appetit bonum, nec aliquis cupit malum ut malum: quia secundum Dionysium, malum est præter voluntatem. Verumtamen per accidens aliquis odit se ipsum dupliciter: Primo, quando id quod appetitur tanquam bonum, non est vere bonum, sed simpliciter malum. Secundo, ex parte volentis. Homo enim maxime est id quod est dignissimum in ipso, videlicet intellectus. Aliqui autem æstimant se maxime esse id quod sunt secundum corporalem naturam ac partem sensibilem, atque secundum id quod esse se putant se diligunt: et sic vere se odiunt, quoniam ea quæ rationi contraria sunt, amant.
Porro bonum et verum et ens sunt idem in re, sed differunt ratione. Nam bonum habet rationem appetibilis: bonum enim est, quod omnia appetunt. Et igitur bonum odiri non potest, nec in universali nec in particulari, sub ratione boni. Ens quoque et verum in universali haberi odio non valent, quoniam dissonantiam seu disconvenientiam nullam includunt: dissonantia autem est odii causa. Sed in particulari potest aliquod verum vel ens odiri, in quantum concipitur ut voluntati repugnans atque contrarium. Tripliciter autem potest verum particulare repugnare bono amato. Primo, prout verum est originaliter in re: et sic interdum vellet homo non esse verum quod verum est: unde veritatem hanc odit. Secundo, prout veritas est in cognitione, in quantum per eam aliquis impeditur a consecutione desiderati: ut si quis vellet non scire veritatem fidei, quatenus libere et sine timore peccare posset. Tertio, prout veritas est in intellectu alterius: sicut homo qui cupit latere, odit quod alius veritatem circa ipsum agnoscit.
Insuper, de universali loqui possimus dupliciter: Primo, in quantum est universale seu intentioni secundæ substratum. Et sic nulla vis sensitiva, quum sit materialis atque organica, tendere potest in universale: quia universale est per abstractionem a materia et appendiciis ejus. Secundo, loqui de universali possimus, prout est quædam natura. Et sic vis sensitiva potest tendere in aliquid universale: non quod sit apprehensiva vel appetitiva universalis naturæ; sed quia tendit in id, non in quantum est aliquid individuale, sed ob rationem quæ convenit sibi secundum rationem generis, non secundum rationem qua est aliquid individuale. Sicut visus tendit in colorem, non in quantum est hic color, sed in quantum est color simpliciter: non tamen apprehendit nisi hunc colorem. Et pariformiter potest appetitus sensitivus odire aliquid universaliter, scilicet quia id sibi ex sua natura contrariatur: quemadmodum ovis odit lupum secundum totam speciem ejus. Ira autem semper causatur ab aliquo particulari injuriante atque lædente: ideoque semper concernit aliquod objectum particulare. Intellectuale vero odium est respectu universalium et particularium.
Footnotes
-
Quæstio 29. ↩
Chapter 195 of 761