Articulus 24
Unde actus humanus sortiatur rationem rectitudinis vel peccati, 2. laudabilis vel vituperabilis, 3. meriti vel demeriti.
MALUM præterea communius est quam peccatum.1 Nam quælibet privatio boni constituit rationem mali. Peccatum vero est, in quantum actus deficit a debito fine: quod ideo accidit, quoniam regulam suam non sequitur. Hæc autem regula in his quæ naturaliter agunt, est inclinatio naturalis; in his vero quæ intellectualiter agunt, est ratio et lex æterna. Unde sicut actus naturalis qui in naturalem finem secundum exigentiam naturalis inclinationis tendit, rectus vocatur, eo quod medium non exit ab extremis, videlicet actus ab ordine agentis ad debitum finem: sic actus hominis qui secundum rationem vel legem æternam mensuratur ac regulatur, rectus vocatur; si vero ab hac rectitudine obliquetur, erit peccatum. Quoniam igitur actus humanus dicitur bonus, qui secundum rationem aut legem æternam est, et malus qui inde recedit: patet quod actus hominis habet rationem rectitudinis vel peccati, in quantum bonus vel malus exsistit.
Porro culpa est in minus quam peccatum. Superaddit enim ad rationem peccati, quod sit in potestate agentis, scilicet habentis proprii actus dominium. Actus autem dicitur bonus vel malus, in quantum est voluntarius: ideoque bonum et malum in actibus voluntariis rationem laudabilis vel vituperabilis facit.
At vero meritum atque demeritum dicimus in ordine ad retributionem justitiæ, quæ fit in quantum aliquid agitur in profectum aut nocumentum alterius. Quilibet autem inter alios vivens, est quodammodo membrum ac pars societatis; et sic malum ac bonum ejus redundat in alios: et juxta hoc debetur retributio, actusque ejus rationem demeriti sortitur vel meriti. Qui vero peccat in se ipsum, vel pro se ipso bonum operatur, aliquo modo communitati obest, vel proficit. — Et quoniam Deus est ultimus hominis finis, ideo qui peccat, injuriam Deo facit, quoniam actum suum in Deum non ordinat, nec ei honorem debitum impendere curat. Et ideo actus talis, per respectum ad Deum rationem demeriti habet. Unde actus humani, per comparationem ad Deum meritorii vel demeritorii sunt.
Footnotes
-
Quæstio 21. ↩
Chapter 187 of 761