Articulus 11
An voluntas ad aliquid naturaliter moveatur. 2. An moveatur de necessitate a suo objecto. 3. An ab inferiori appetitu. 4. Et a Deo.
NATURA vero diversimode sumitur.1 Primo, pro principio intrinseco in rebus mobilibus : et sic materia et forma vocatur natura. Secundo, sumitur pro essentia rei : et sic quod convenit enti secundum suam substantiam, atque per se, dicitur naturale. Omne autem quod est innaturale, reducitur ad aliquod naturale. Sic ergo, secundo modo sumendo naturam, semper principium eorum quæ alicui insunt, naturale exsistit. Unde, quemadmodum prima principia intellectus sunt naturaliter nota ; sic prima principia motuum voluntariorum sunt naturaliter volita. Hæc autem sunt : bonum, sub communi ratione boni, ut ultimus finis ; omnia quoque quæ volenti secundum suam naturam conveniunt, ut cognitio veri, esse, vivere : nam voluntas radicatur in ipsa natura, et ergo ista naturaliter appetit.
Denique, ut præostensum est, voluntas dupliciter movetur. Uno modo, quantum ad exercitium sui actus : et sic a nullo objecto de necessitate movetur. Potest enim unusquisque de quolibet objecto non cogitare, et per consequens id non velle. Alio modo movetur quantum ad specificationem sui actus : et sic ab aliquibus de necessitate movetur, ab aliquibus autem non. Nam ab eo quod universaliter atque totaliter bonum est, de necessitate movetur : quemadmodum visus ab eo quod secundum se totum coloratum exsistit, si ei directe objiciatur. Si vero proponatur voluntati aliquid quod non est secundum omnem considerationem bonum, in illud non necessario fertur ; sed potest illud non velle, in quantum concipitur ut non bonum. Semper enim in motu potentiæ a suo objecto pensanda est ratio secundum quam objectum movet potentiam. Patet igitur, quod voluntas nihil de necessitate desiderat, nisi bonum omnino perfectum, quod est beatitudo. Omnia vero alia potest repudiare, atque appetere, secundum considerationes diversas.
Præterea appetitus sensitivus movet voluntatem, in quantum objectum ejus voluntati ostenditur : quod ratione passionis quam homini ingerit, eumdem disponit ut judicet aliquid esse conveniens, quod passione cessante non judicaret. Immutatio vero hominis a passione dupliciter fit. Uno modo, sic quod ratio penitus absorbetur, quemadmodum in his qui ex nimia ira vel concupiscentia insensati amentesque fiunt : et tunc voluntas de necessitate sequitur passionis impulsum, sicut et bruta. Alio modo, sic quod ratio obnubilatur, non autem omnino obtenebratur : et tunc voluntas resistere potest.
Proinde, secundum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, providentia Dei omnia convenienter disponit, nec naturas corrumpit, nec naturales proprietates tollit. Quum ergo voluntati conveniat esse liberam, atque ad utrumque oppositorum potentem, palam est quod non movetur a Deo per necessitatem, sed secundum suam naturam et capacitatem. Verumtamen, si Deus voluntatem ad aliquid movet, impossibile est voluntatem non moveri in illud : alioqui actio Dei esset inefficax. Non tamen est impossibile simpliciter. Unde non sequitur, quod voluntas a Deo ex necessitate moveatur.
Footnotes
-
Quæstio 10. ↩
Chapter 174 of 761