Skip to the text

Articulus 27

1. An bonum et malum morale reperiantur in passionibus animæ. 2. An omnis passio sit mala moraliter. 3. An addat vel minuat bonitatem vel malitiam actus. 4. An aliqua passio sit bona aut mala ex propria specie.

  1. DUPLICITER demum considerantur passiones animæ.1 Primo, secundum se: et sic non sunt bonæ vel malæ moraliter, quum sint motus irrationalis appetitus. Secundo, prout subjacent rationis ac voluntatis imperio: et sic dicuntur moraliter bonæ vel malæ, et voluntariæ, vel quia a voluntate imperantur, vel quia non prohibentur.

  2. Porro Stoici omnes animæ passiones dixerunt per se malos animi morbos. Et hos Tullius in libro de Tusculanis quæstionibus sequitur. Peripatetici vero dixerunt passiones esse bonas, si ratione moderentur; et malas, si limites rationis excedunt. Horum autem dissensio est parva aut nulla, secundum rem. Nam Stoici non discernebant sensum ab intellectu, et per consequens nec appetitum sensitivum ab intellectivo. Unde omnem rationalem motum appetitivum dixerunt motum voluntatis; passionem vero, motum rationis censuram non servantem. Peripatetici vero sensum ab intellectu, appetitum quoque sensitivum ab intellectivo distinxerunt. — Dicit autem Damascenus, quod passio est præter naturam. Quod intelligendum non est, quod semper sit præter rationem, sed quod in omni motu passionis additur vel diminuitur aliquid a naturali motu cordis, prout cor movetur intensius sive remissius secundum systolen aut diastolen.

  3. At vero Stoici, quoniam passiones dicebant esse inordinatos animæ motus, ponebant actum virtutis ex permixtione passionis in bonitate diminui. Sed quia passiones sunt naturales motus, et per consequens nec bonæ nec malæ ex se, sed secundum rationis directionem; ideo passio ratione moderata perficit actum moralem atque humanum. Pertinet enim ad hominis laudem, quod passiones exterioraque membra rationi ac voluntati obedire compellat: quemadmodum dignius est opus bonum forinsecus prosequi, quam solum intus concupere. Propter quod ait Scriptura:2 Cor meum, id est voluntas, et caro mea, id est appetitus sensitivus, exsultaverunt in Deum.

Sciendum vero, quod passiones dupliciter se habent ad rationem, scilicet: Antecedenter: et sic diminuunt bonitatem in actu, quoniam rationem obnubilant.

Unde melius est ad bonum opus induci ex ratione, quam ex passione. Secundo, se habent ad rationem consequenter: et hoc, dupliciter. Primo, per modum redundantiæ. Dum enim superior portio animæ in aliquid intense movetur, sequitur motum ejus appetitus inferior: et tunc passio est signum intensionis voluntatis, indicatque bonitatem actus moralis esse majorem. Secundo, per modum electionis: quemadmodum dum homo ex deliberatione assumit passionis affectum, quatenus per hoc promptius bona operetur, appetitu sensitivo cooperante: et ita passio animæ addit actui bonitatem. Passio quoque tendens in malum et rationis præcedens judicium, peccatum diminuit: quia qui ex passione peccat, minus peccat quam ex industria peccans; sed sequens ipsum actum, auget peccatum, vel augmentum peccati significat.

  1. (Deest in editionibus.)

Footnotes

  1. Quæstio 24. ↩

  2. Ps. LXXXIII, 3. ↩

Chapter 190 of 761