Skip to the text

Articulus 14

  1. An electio sit actus voluntatis. 2. Quibus conveniat. 3. De quibus habeatur. 4. Et an homo ex necessitate eligat aliquid.

  2. ELECTIO denique, secundum Philosophum, est appetitus intellectivus:1 et sic continet aliquid pertinens ad rationem, et aliquid voluntatem concernens: quorum unum est quasi formale respectu alterius. Ratio autem actum voluntatis præcedit et ordinat, quia voluntati suum repræsentat objectum, in quod secundum rationis ordinem tendit. Actus igitur quo voluntas tendit in aliquod tanquam bonum, eo quod per rationem est ordinatum ad finem, est materialiter voluntatis, formaliter autem rationis. Nam substantia actus materialiter se habet ad ordinem, quem ratio imprimit. Sic ergo electio substantialiter est actus voluntatis.

  3. Porro electio est appetitus alicujus propter finem. Est enim unius præ alio quædam acceptatio. Unde in his quæ ad unum determinata sunt, non sortitur electio locum. Appetitus autem sensitivus secundum se, determinatus est ad aliquod unum particulare bonum: et ideo brutis non inest electio, sed necessario ductum passionis sequuntur, sicut amentes. Electio etiam quamdam collationem ac discretionem includit, quæ rationali tantummodo creaturæ convenit. Quædam tamen bruta aliquid industriæ participant: propter quod prudentia nominantur, quia ars divina eis inclinationem naturalem impressit, ex qua ordinate procedunt ad quædam subtilia opera, secundum directionem naturæ. Sicut enim artificialia comparantur ad artem humanam, sic omnia naturalia ad artem divinam.

  4. Præterea electio non est de fine in quantum hujusmodi, sed de his quæ sunt ad finem. Consequitur enim electio judicium quo aliquid reputatur melius vel deterius per relationem ad finem. Id tamen quod secundum unum modum est finis, alio modo potest esse medium ad finem: et sic de ipso esse valet electio. Nam medicus non eligit an sanitatem inducet, sed per quem modum hoc aptius fiat; qui vero curam habet de spirituali animæ sanitate, eligit an velit corpus sanum esse, vel ægrum. Ultimus autem finis nullo modo sub electione cadit. — At vero electio est semper actuum humanorum. Sicut enim intentio est finis, sic electio mediorum ad finem. Finis vero quandoque est actio vel effectus agentis, sicut finis medici est sanare; quandoque est res: et utroque modo oportet intervenire aliquam actionem, per quam homo fini conjungatur, vel eum efficiat. Talium autem exstat electio. Quandocumque autem una res præeligitur alteri, vel aliquis homo ad dignitatem, aut simili modo eligitur, adjungitur actio eligentis. — Itaque, quoniam electio ad actionem refertur, non autem aliquid agimus nisi possibile sit; ideo electiones nostræ non sunt nisi possibilium. Item electio ad finem ordinatur. Finis autem adipisci non valet nisi per ea quæ possibilia sunt. Potest tamen contingere, quod voluntas aliquid sibi impossibile eligat; sed hoc est, quia reputat illud sibi possibile, sicut quandoque vult malum sub specie boni.

  5. Quamvis autem homo aliqua necessario velit, quia finis respicit voluntatem, nihil tamen de necessitate eligitur: tum quia omne de quo est electio ordinatur in aliud, et sic non est simpliciter perfectum ac bonum, sed secundum aliquam considerationem abjici potest; tum quia rationales potentiæ in quantum hujusmodi, sunt indifferentes et liberæ, secundum Philosophum.

Footnotes

  1. Quæstio 13. ↩

Chapter 177 of 761