Skip to the text

Articulus 17

  1. Cujus potentiæ actus sit usus. 2. An brutis conveniat. 3. De objecto ejus, 4. et ordine ejus ad electionem.

  2. USUS denique applicationem alicujus designat ad aliquam operationem:1 nam et operatio rei, usus ejus vocatur, quemadmodum equitare, usus dicitur equi. Ad operationem autem applicamus interiores potentias corporisque membra, quæ sunt potentiarum animæ organa; res quoque exteriores, ut ensem vel baculum. Quoniam igitur, juxta prædicta, voluntas movet omnes animæ vires ad proprios actus, quod est eas applicare ad opus: patet quod usus primo atque præcipue voluntati conveniat, tanquam primo moventi; rationi vero, ut dirigenti; aliis autem potentiis, sicut actum exsequentibus.

  3. Et quoniam applicare principium activum ad agendum, non est nisi habentium arbitrium, sicut de consensu ostensum est; ideo usus brutis non convenit, sicut neque consensus, ob causam præhabitam.

  4. Insuper, usus objectum non est simpliciter ultimus finis, quum usus sit ejus quod applicatur ad aliquid. Ultimus autem finis non applicatur ad aliquid, sed ea quæ sunt ad finem. Et ergo usus est eorum quæ ordinantur ad finem. Frui vero est ejus quod finis est. Aliquid tamen dicitur ultimus finis, non simpliciter, sed in aliquo genere, seu certo ordine: et de illo potest esse usus, in quantum refertur ad finem sublimiorem.

  5. Præterea duplex est habitudo voluntatis ad volitum. Prima, in quantum est proportionata ad ipsum adipiscendum: et in tali habitudine est electio ultimum, quia per eam statim progreditur ad voliti adeptionem, in qua consistit habitudo voluntatis. Secunda, in quantum jam unitur ei et possidet illud. Patet ergo quod usus, quum sit applicatio agentis ad aliquid, secundum quod conjungitur operanti, electionem sequatur. Sed quia voluntas rationem movet et utitur ea, ideo usus ejus dici potest quod est ad finem, prout est in consideratione referentis ipsum in finem: et sic usus electionem præcedit.

Footnotes

  1. Quæstio 16. ↩

Chapter 180 of 761