Skip to the text

Articulus 22

  1. Utrum voluntas rationi erranti concordans sit bona. 2. Unde bonitas voluntatis, et quantitas bonitatis ejus, in his quæ sunt ad finem, dependeant. 3. An bonitas voluntatis humanæ sit ex conformitate ad voluntatem divinam. 4. Et qualiter ei conformanda sit.

  2. RURSUS, idem est quærere, An voluntas rationem errantem sequens sit bona, et, Utrum conscientia errans excuset. Cujus determinatio ex præostensis dependet, quomodo scilicet ignorantia causat involuntarium. Quando enim ignorantia facit involuntarium, tollit bonum ac malum morale. Hæc vero ignorantia est, quæ nec directe nec indirecte est volita. Unde conscientia errans ex negligentia vel sponte, vel de eo quod scire tenetur, non excusat voluntatem ipsi adhærentem. Sed error circumstantiarum excusat, prout circumstantiæ se tenent ex parte voliti, prout homo ignorat circumstantias actus quem vult; velut si quis mulierem submissam æstimet suam, sicque petenti debitum reddat; tunc excusatur a culpa. Propter prædicta autem non est homo perplexus, quoniam potest errorem rationis relinquere.

  3. Præterea intentio ad voluntatem se habet dupliciter. Uno modo, antecedenter, videlicet quum aliquid facimus propter intentionem finis: ut si quis jejunet propter Deum. Et tunc bonitas voluntatis ex finis intentione dependet: nam ordo intentionis ad finem accipitur ut ratio bonitatis voliti. Alio modo se habet ad voluntatem consequenter: sicut dum homo vult facere aliquid, et postea refert illud in Deum. Tunc bonitas primæ voluntatis non dependet ex fine sequenti, nisi actus reiteretur. Si ergo aliquid fiat bona intentione, tunc sequens intentio prava non destruit bonitatem actus prioris, sed ejus qui reiteratur. Dicit autem Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, quod bonum est ex integra causa, malum vero ex singularibus defectibus. — Denique circa actum et intentionem, duplex attenditur quantitas: una ex parte objecti, ut quum vult quis majus bonum; alia ex parte actus vel potius agentis, qui vult vel agit intense. Loquendo autem de quantitate utriusque quantum ad objectum, sic quantitas actus non consequitur quantitatem intentionis: vel quia objectum non est fini suo proportionatum, vel quia circa actum exteriorem impedimenta occurrunt, quæ vitari non possunt. Quia vero intentio quodammodo voluntatem concernit, ideo bonitas intentionis in voluntatem redundat, præsertim quoad Dei judicium. Considerando autem quantitatem intentionis et actus tam ex parte objecti quam agentis, sic intensio vel augmentum seu fervor intentionis redundat in actum voluntatis interiorem et exteriorem, quamvis actus iste non sit materialiter tam intensus. Intentio namque se habet formaliter ad utrumque.

  4. Insuper, bonitas voluntatis humanæ ex conformitate divinæ voluntati dependet: quatenus sicut Deus primo et naturaliter vult summam et propriam bonitatem, sic et nostra voluntas eamdem secundum suæ naturæ proportionem finaliter velit.

  5. Adhuc autem, quoniam bonum apprehensum est voluntatis objectum, ideo aliquid quod secundum unam considerationem est bonum et optandum, secundum aliam malum est ac fugiendum. Unde diversi possunt de eodem desiderare opposita, secundum rationes diversas. Et hoc modo potest homo aliquid velle, quod Deus non vult: quia Deus respicit bonum commune totius universi; homo autem rationem particularem. Et tamen hoc quod homo vult, Deus vult eum velle. Tenetur autem voluntas humana conformari divinæ formaliter, volendo bonum commune atque divinum, et ad illud alia volita ordinare.

Chapter 185 of 761