Articulus 20
An actus habeat speciem boni vel mali ex fine. 2. An species ex fine contineatur sub specie ex objecto. 3. An aliquis actus sit indifferens secundum speciem, 4. vel secundum individuum. 5, 6. Et quomodo circumstantia reddat actum bonum vel malum.
PORRO actus voluntatis est duplex, videlicet: interior, cujus objectum est finis; et exterior, cujus objectum est materia circa quam versatur. Et sicut actus exterior specificatur ab objecto, sic interior a fine. Actus vero interior respectu exterioris se habet formaliter, quoniam actus exterior non habet rationem moralitatis, nisi in quantum voluntarius exstat. Ideoque species actus humani formaliter sumitur secundum finem; materialiter vero, secundum objectum actus exterioris. Unde secundum Aristotelem quinto Ethicorum, qui furatur ut adulterium faciat, magis est adulter quam fur. Finis quoque habere potest rationem objecti, atque econtra.
Denique exterioris actus objectum, quandoque est per se ordinatum ad finem voluntatis, sicut bene pugnare se habet ad triumphum; quandoque per accidens, ut rapere aliena causa præstandi egeno. Divisio autem fieri debet secundum ea quæ per se sunt, et non per accidens. Dum ergo objectum non ordinatur per se ad finem, tunc differentia specifica ex parte objecti non est determinativa ejus quæ est ex fine, neque econtra; nec una species est sub alia, sed actus moralis est sub duabus speciebus disparatis. Unde qui furatur ut mœchetur, duas in uno actu committit malitias. Si autem objectum sit per se ordinatum ad finem, tunc una specierum erit contenta sub alia, quoniam una differentia determinat aliam, utpote particularior universiorem. Differentia autem quæ est ex fine, communior est, quia voluntas, cujus objectum est finis, est commune motivum principium omnium virium animæ, quarum objecta sunt particularium operationum objecta. Nempe, quo differentia sumitur a forma particulariori, tanto est magis specifica. Quanto etiam agens est magis commune, tanto universalis formæ est causa. Rursus quanto finis exstat posterior, tanto universaliori respondet agenti: quemadmodum victoria, quæ est ultimus finis exercitus, est finis a summo duce intentus. — Dictum quoque est, qualiter unus actus non est nisi sub una specie, secundum esse naturæ, qui tamen sub multis est speciebus secundum ea quæ accidunt ei: ut pomum, in quantum est coloratum ac redolens, sub diversis ponitur speciebus.
Amplius, quoniam actus trahit speciem ab objecto ad rationem relato: ideo actus ex propria specie dicitur bonus, quando objectum includit aliquid rationi conveniens, ut dare eleemosynam indigenti; malus vero, quando objectum includit quod rationi repugnat, ut tollere aliena. Quando autem objectum nullum horum includit, est actus indifferens, ut levare festucam. — Agnoscendum autem quod duplex est privatio. Una, quæ consistit in privatum esse: et hæc nihil de habitu sibi contrario relinquit, nec inter eam et habitum est aliquod medium, ut cæcitas respectu visus. Alia autem privatio consistit in privari, ut ægritudo opponitur sanitati. Et talis non aufert totum, sed aliquid circa subjectum relinquit. Unde inter eam et habitum, est aliquod medium. Et ita secundum Themistium super Prædicamenta, malum est privatio boni.
Et ergo inter bonum et malum potest esse aliquid indifferens secundum speciem.
Impossibile vero est actum humanum seu voluntarium esse indifferentem secundum individuum. Actus enim non solum est bonus ex objecto, sed etiam ex circumstantiis. Circumstantiæ autem sunt maxime individuorum. Necesse est autem omnem actum singularem qui est humanus, id est ex ratione procedens, vel referri ad debitum finem, et sic est bonus, vel non, et sic erit malus. Actus autem qui ex sola imaginatione causatur, ut pedem movere, vel barbam fricare, non est proprie humanus neque moralis: et ergo potest esse indifferens, etiam secundum individuum.
Amplius, sicut species rerum naturalium a forma naturali ac propria sumitur, sic species actus moralis sumitur a forma, prout a ratione concipitur. Processus autem naturæ est determinatus, sed ratio semper ultra progredi potest in considerando. Et ideo quod in uno actu accipitur ut circumstantia adjuncta objecto determinanti speciem actus, potest in alio actu sumi ut principalis conditio objecti speciem actus determinantis: et sic est quasi differentia specifica, et non ut circumstantia. Unde potest constituere speciem actus: sicut rapere aliena est furtum; sed rapere alienum in loco sacro, est species alia, quæ sacrilegium dicitur: eo quod locus, qui secundum se est circumstantia, accipiatur secundum specialem deformitatem contra rationem, quæ judicat non esse inferendam loco sacro injuriam.
At vero non semper circumstantia variat speciem, utpote quum non respicit ordinem rationis in bono vel malo, nisi præsupposita alia conditione per quam actus bonitatem malitiamve sortitur: quemadmodum tollere aliquid in magna vel parva quantitate, non concernit ordinem rationis in bono aut malo, nisi supposita alia conditione ex qua actus fit bonus vel malus, videlicet hoc quod est esse alienum, quod rationi repugnat. Unde tollere alienum in magna vel parva quantitate, non diversificat speciem culpæ, quamvis eam gravet vel minuat.
Chapter 183 of 761