Skip to the text

Articulus 9

  1. Utrum voluntas sit tantum boni et finis. 2. Et an sit mediorum ad finem. 3. An moveatur uno motu in utrumque.

  2. VOLUNTAS præterea est rationalis appetitus.1 Omnis autem appetitus est circa aliquod bonum: nam unumquodque movetur in aliquid sibi consimile. Et ergo sicut appetitus consequitur rem appetentem in quantum est ens in actu; sic movetur in aliquid sub ratione alicujus actualitatis ac bonitatis. Quemadmodum vero appetitus, seu inclinatio naturalis, consequitur formam in natura exsistentem; sic appetitus cognoscitivus consequitur formam per cognitionem apprehensam.

Unde sicut id ad quod fertur appetitus naturalis, est bonum in re; sic objectum appetitus cognoscitivi, id est animalis ac rationalis, est bonum in apprehensione: quod esse potest, sive sit bonum verum, sive solum apparens. Voluntas ergo semper est boni veri vel apparentis.

  1. Denique voluntas uno modo dicit potentiam: et sic est tam finis, quam eorum quæ sunt ad finem, quia in utrisque est ratio boni, quod est voluntatis sic sumptæ objectum. Alio modo voluntas dicitur actus voluntatis, et sic est proprie finis solius. Nam finis propter se quæritur ac desideratur; media autem ad finem, in quantum referuntur ad finem: unde in eis non amatur nisi finis.

  2. Sciendum quoque, quod voluntas fertur in finem dupliciter: Primo, absolute, secundum se. Et sic potest moveri in finem, sine hoc quod simul moveatur in ea quæ sunt ad finem, præsertim quum finis præcedit tempore media ad ipsum: quemadmodum, dum medicus primo cogitat de sanitate secundum se, postmodum de modo inducendi eamdem. Secundo, fertur voluntas in finem, in quantum finis est ratio volendi ea quæ sunt ad finem: et sic uno motu fertur in utrumque, quia secundum Philosophum, ubi est unum propter alterum, est tantum unum.

Footnotes

  1. Quæstio 8. ↩

Chapter 172 of 761