Articulus 33
De subjecto concupiscentiæ. 2. An concupiscentia sit passio specialis. 3. De divisione concupiscentiæ. 4. Et utrum sit infinita.
CONCUPISCENTIA vero, teste Philosopho primo Rhetoricæ, est appetitus rei delectabilis.1 Est autem delectatio duplex, videlicet: Intellectualis, quæ est de bono intelligibili, et est propria animæ. Alia est delectatio de bono sensibili, et hæc est animæ corporique communis: et hæc proprie ad concupiscentiam pertinet. Unde subjectum concupiscentiæ proprie sumptæ, est appetitus sensitivus concupiscibilis. Interdum tamen concupiscentia pro intellectuali desiderio sumitur, quemadmodum Sapiens dicit:2 Concupiscentia sapientiæ perducit ad regnum perpetuum.
Porro concupiscentia est passio specialis. Respicit enim bonum sensibile pro objecto, secundum rationem specialem, videlicet in quantum est absens et trahens affectum ut tendat in ipsum. Nam bonum sensibile, quod est appetitus sensitivi objectum, aliter movet appetitum in quantum est præsens, et in quantum est absens. Quum enim est præsens, facit appetitum in ipso quiescere; sed dum absens est, facit eum in se tendere: quod ad concupiscentiam seu desiderium spectat.
Denique bonum sensibile ac delectabile duplex est. Aliud enim est delectabile animali secundum suam naturam, ut cibus et potus. Et hujus concupiscentia dicitur naturalis, estque communis brutis atque hominibus. Aliud est delectabile secundum apprehensionem: ut dum homo aliquid concipit ut bonum et sibi conveniens, delectatur in ipso. Et talis concupiscentia est non naturalis, et vocatur cupiditas; estque homini propria, cui convenit excogitare aliquid tanquam conveniens, præter ea quæ natura requirit.
Concupiscentia autem naturalis, non potest esse actu infinita, quia natura determinata est tendens in aliquid finitum et certum. Sed sicut ipsa natura continuatur in duratione sui esse, sic talis concupiscentia secundum successionem infinita exsistit. Concupiscentia autem cupiditatis est in infinitum se tendens: sequitur enim rationis apprehensionem; ratio vero in infinitum procedit.
Footnotes
Chapter 196 of 761