Articulus 34
Utrum delectatio sit passio. 2. An sit in tempore. 3. An distinguatur a gaudio. 4. An sit in voluntate. 5. De diversa comparatione delectationum ad invicem. 6. An sit aliqua delectatio non naturalis. 7. Et an delectatio una sit alteri contraria.
MOTUS insuper appetitus sensitivi dicitur passio.1 Delectatio autem est quædam affectio appetitus sensitivi: et hoc est passio. Sicut enim res naturales quiescunt, dum naturalem perfectionem adeptæ sunt; sic animalis appetitus, dum perfectionem suam consequitur, eamque senserit, delectatur in ea, puta dum præsens exstat bonum sensibile atque appetenti conjunctum.
Et quamvis motus ad perfectionem sit successivus, tamen ipsa consecutio perfectionis est tota simul: unde et delectatio sequens est tota simul. Non enim consistit in constitui, sed in constitutum esse, velut in termino motus. Nec est generatio, ut Plato asseruit; sed in quodam factum esse consistit, ut septimo Ethicorum habetur. Et quoniam delectatio est tota simul, ideo non est secundum se in tempore. Illud est enim per se in tempore, cujus esse est successivum, id est, de cujus ratione exstat successio, ut motus, quies, locutio. Alia vero dicuntur esse in tempore secundum aliud et quasi per accidens, de quorum ratione non est successio, sed ipsa successioni subjacent: ut esse humanum, de cujus ratione successio non est, quum non sit motus, sed terminus ejus; sed quia ipsum transmutabilibus subjacet causis, propterea quantum ad hoc exstat in tempore. Et sic delectatio erit in tempore, si illud bonum unde causatur sit transmutabile: aliter non est in tempore. Sic ergo patet, quomodo delectatio dicitur diuturna vel morosa.
At vero, sicut quædam est concupiscentia naturalis, et quædam non naturalis: sic delectatio, alia est naturalis seu corporalis, quæ est de horum adeptione quæ naturaliter concupiscuntur; et alia est non naturalis seu animalis, quæ ex rationis apprehensione causatur, et talis delectatio gaudium appellatur: non enim adscribimus gaudium brutis, sed delectationem. Et ergo delectatio est in plus quam gaudium, quod secundum Avicennam in suo libro de Anima, ponitur species delectationis. Verumtamen in ipsis hominibus, potest esse de omnibus gaudium de quibus est delectatio. Quidquid enim naturaliter appetimus, possumus per rationem appetere.
Insuper, apprehensionem rationis sequitur motus voluntatis: et ergo in rationali appetitu delectatio locum sortitur, quæ non est nisi simplex motus voluntatis, sine transmutatione corporea. Unde secundum Augustinum quartodecimo de Civitate Dei, cupiditas atque lætitia non est nisi voluntas in eorum consecutione quæ volumus. Imo, secundum Philosophum decimo Ethicorum, secundum omnem sensum est delectatio, similiter quoque secundum intellectum et speculationem.
Amplius, delectatio oritur ex conjunctione convenientis ad potentiam rei cognoscentis. Operationes autem animæ sensitivæ et intellectivæ non transeunt in exteriorem materiam, sed manent in agente, suntque perfectiones ipsius, quemadmodum scire, velle, videre. Et ergo hujusmodi operationes habent delectationem intrinsecam, præter illam quæ est ex parte objecti. Quum ergo intellectus sit dignior, certior atque amabilior sensu, ideo delectatio consequens operationem seu cognitionem intellectus, est multo jucundior quam illa quæ ex actione sensus procedit. — Iterum, delectationes spirituales corporalibus sunt majores, secundum se, simpliciterque loquendo. Tria namque ad delectationem exiguntur, videlicet bonum conjunctum, id cui conjungitur, et ipsa conjunctio. Quum ergo bonum intelligibile sit præstantius bono sensibili, et intellectus dignior sensu, unioque intellectualis intimior unione sensibili, patet quod delectatio intellectualis major sit delectatione sensibili : etiam quia est tota simul. Sed quoad nos, est econtra propter tria : Primo, quia sensibilia sunt nobis magis nota. Secundo, quia delectatio partis sensitivæ fit cum transmutatione corporali : propter quod magis experiri sentirique potest a nobis. Tertio, quia delectationes corporales sunt quasi medicinæ contra naturales defectus, et sic oppositas repellunt tristitias : unde vehementius sentiuntur quam delectationes spirituales, quæ non habent tristitias sibi oppositas.
Præterea, quantum res amatur, tantum fit delectabilis. Sensus autem propter duo amantur, secundum Philosophum primo Metaphysicæ, scilicet : Propter cognitionem. Et hoc modo hominibus tantum convenit dilectio sensuum et delectatio cognitionem sensitivam concomitans. Secundo, amantur sensus propter utilitatem : et hoc, ab omnibus animalibus. Delectatio quoque hoc modo consequens sensum, communis est omnibus. Sicut autem delectatio consequens sensum ratione apprehensionis est maxima secundum visum ; sic delectatio sensuum propter utilitatem est vehementissima secundum tactum, quia tactus ordinatur ad conservationem animalis. Et animalia quæ non habent delectationem sensus propter cognitionem, sed propter utilitatem dumtaxat, non delectantur secundum alios sensus, nisi in ordine ad sensibilia tactus : quemadmodum canes non gaudent ex odore, sed cibatione leporis; et leo non delectatur voce bovis, ac visu cervi, sed comestione ipsorum : ut tertio Ethicorum habetur. Delectationes demum tactus quum sint maxime naturales, sunt majores delectationibus visus, prout operatio visus manet intra limites sensitivæ cognitionis; sed in quantum intellectuali notitiæ deservit, sic delectatio ejus est potior delectatione tactus.
Proinde delectatio naturalis vocatur, quæ secundum naturam alicui convenit. Natura vero in homine dupliciter accipi potest : Primo pro eo quod est homini proprium atque præcipuum, scilicet esse rationale : et hoc modo delectationes intellectus et voluntatis dicimus homini naturales. Secundo, dicitur in homine natura, quod sibi et aliis est commune, maxime quod rationi non paret, sed contra eam dividitur : et sic delectationes venereorum ac alimentorum naturales consistunt. Utroque autem modo contingit delectationes quasdam esse innaturales, videlicet propter corruptionem in anima, quæ est mala consuetudo, vel in corpore, quæ est ægritudo. Et secundum hoc, quidam lætantur in his quæ omnino innaturalia sunt : ut aliqui propter malam complexionem delectantur comedere carbones, vel terram ; et quidam delectantur in coitu masculorum aut bestiarum, seu esu carnium humanarum, ex consuetudine vitiosa.
Adhuc autem, juxta prætacta, assimilatur delectatio sensitiva animalium, quieti naturalium rerum. Sicut itaque quies rerum naturalium in uno loco, scilicet sursum, contrariatur quieti earum deorsum ; sic in affectibus animæ potest delectatio una esse contraria alteri, ut gaudium et tristitia.
Footnotes
-
QUÆSTIO 31. ↩
Chapter 197 of 761