Skip to the text

Articulus 35

De diversis causis delectationum.

  1. A D delectationem proinde, ut dictum est, duo requiruntur, videlicet consecutio boni amati, et cognitio consecutionis istius.1 Horum vero utrumque in operatione consistit: nam cognitio quædam operatio est; consecutio quoque non est sine præcedenti actione. Ideoque delectatio omnis aliquam operationem, tanquam suam causam, consequitur.

  2. Amplius, ad delectationem concurrunt duo quæ sibi conjunguntur, et ipsa conjunctio: et secundum hæc tria fit motus delectabilis. Quum ergo natura animalis sit naturaliter sic instituta, quod motus est sibi conveniens, tam ex parte sui quam ex parte ejus ad quod movetur, quod est perfectio ejus; et tanto amplius perficitur, quanto plenius adipiscitur: ideo delectatio ex motu causatur, et sequitur eum, et quandoque simul durat cum motu. Nam ea quæ non possunt simul haberi vel percipi, delectabilius acquiruntur ac sentiuntur successive, ut patet in audiendo cantum.

  3. Amplius, delectatio ex præsentia boni convenientis causatur. Est autem bonum præsens dupliciter, scilicet realiter, et secundum apprehensionem, eo modo quo cognitum est in cognoscente per similitudinem suam. Prima autem præsentia maxima est: ergo delectatio quæ est per sensum, quæ requirit præsentiam sensibilis, est potissima. Secundo, delectatio illa est major, quæ causatur ex spe, in quantum bonum conveniens fit præsens secundum potentiam ac facultatem realiter adipiscendi ipsum. Tertium locum obtinet delectatio quæ causatur ex memoria rei, per quam fit res præsens in apprehensione appetentis.

  4. Denique tristitia uno modo consideratur prout est in actu; secundo, prout in memoria est: et utroque modo potest esse delectationis origo. Tristitia enim in actu est causa delectationis, in quantum inducit dulcem memoriam rei de cujus absentia quis tristatur, et tamen de sola ejus apprehensione delectatur. Memoria quoque tristitiæ fit jucunda propter evasionem sequentem, dum aliquis meminit se mala evasisse. Unde secundum Augustinum octavo Confessionum, quanto majus est periculum in prælio, tanto est majus gaudium in triumpho. Quamvis ergo tristitia sit delectationi contraria, tamen per accidens esse potest ejus causa.

  5. Porro operationes aliorum tripliciter fiunt nobis causa delectationis: Primo, quando per illas aliquod bonum nobis affertur. Secundo, quando per operationes alterius generatur in nobis æstimatio proprii boni: et sic in laude et honoratione aliorum homo lætatur, præsertim si laudetur a magnis atque prudentibus. Et ex quo amare est alicujus boni, et admiratio magni boni, idcirco optant homines amari ab aliis, atque in admiratione haberi, in quantum per hoc fit homini æstimatio propriæ bonitatis aut magnitudinis. Tertio, est actio aliorum delectabilis nobis, eo quod amor faciat alium reputari quasi se ipsum, et de ejus bono lætari sicut de proprio: quemadmodum per odium fit bona operatio alterius nobis indelectabilis et molesta. Nam odium facit, quod homo alterius bonum arbitratur sibi contrarium atque nocivum.

  6. Præterea benefacere alteri, est causa delectationis triplici ratione. Primo, per effectum quem benefaciendo in aliquo producimus, qui est alii utilis: et sic de eo gaudemus sicut de proprio commodo propter amorem alterius. Secundo, per comparationem ad finem, videlicet dum benefaciendo, confidimus nobis ipsis aliquod bonum vel præmium inde venturum. Tertio, per relationem ad principium operationis: quod triplex esse potest, videlicet facultas bene agendi, habitus quoque inclinans, et amor amici propter quem alteri subvenimus. Ratione igitur facultatis, bene agere est delectabile, in quantum per hoc fit homini imaginatio abundantis boni in se ipso, ex quo aliis communicare potest. Sic namque delectatur aliquis in filiis et propriis operibus, sicut quibus propriam bonitatem communicat. Ratione quoque habitus, fit bona actio homini connaturalis. Et item omnia quæ propter amicum agimus vel patimur, delectabilia arbitramur, quoniam amor est causa delectationis præcipua. — Sunt demum quidam effectus in quibus aliqui naturaliter delectantur, quemadmodum vincere, redarguere, increpare, et punire quoad iratos: non tamen in quantum sunt in malum alterius, sed in quantum spectant ad proprium bonum (scilicet ad quamdam excellentiam), quod homo prius amat in se ipso, quam odiat malum in alio. Vincere quippe est delectabile, quia per hoc fit homini æstimatio propriæ excellentiæ. Unde ludi in quibus est concertatio et victoria, sunt maxime delectabiles. Increpare quoque et redarguere est delectabile quibusdam, vel quia per hoc reputant se vel reputantur sapientes ac eminentes, vel quia aliis expedit increpari. Iratus vero quærit punire, quatenus minorationem quæ sibi facta videtur propter suam parvipensionem, repellat per retributionem injuriæ. Unde malefacere non est delectabile, nisi secundum quod reputatur ad proprium bonum pertinere.

  7. Præterea similitudo per se est causa delectationis, quoniam similitudo est quædam unitas: et sic simile in quantum est unum, fit delectationis origo. Per accidens tamen similitudo fit odii causa, quando videlicet bonum simile alterius reputatur corruptivum vel impeditivum proprii boni. Quod dupliciter potest contingere. Primo, quia corrumpit mensuram proprii boni, propter suum excessum: quemadmodum superflui cibi sanitatem corrumpunt, et sic fastidiuntur. Secundo, propter directam contrarietatem ad proprium commodum: sicut unus figulus alium ferre non potest, quoniam lucrum suum diminuit; nec superbus superbum, quia unus contra alium in altum tendit. — Melancholici autem et tristes maxime delectationem desiderant, ad expellendam tristitiam. Juvenes quoque propter continuas suas transmutationes in corpore, tempore augmenti, et animalia quia laborant semper per sensum et motum, delectationes vehementer affectant. Et quoniam spirituales delectationes non habent tristitias sibi contrarias, ideo minus appetuntur. Maxime namque optatur id quod præsentem afflictionem vel defectum tollere potest.

  8. At vero admiratio est causa delectationis, et omnia mirabilia sunt delectabilia, sicut et rara. Delectabile enim est desiderata acquirere. Est autem admiratio desiderium quoddam sciendi. Dicit enim Damascenus, quod admirari est ignorantis naturæ. Dum enim videtur effectus, et causa nescitur, vel etiam si causa excedat facultatem cognitionis humanæ, tunc admiratio oritur: quæ delectationem inducit, in quantum adjungitur ei spes cognoscendi quod ignoratur.

Footnotes

  1. Quæstio 32. ↩

Chapter 198 of 761