Articulus 36
An dilatationem, 2. et desiderium sui causet delectatio. 3. An delectatio usum rationis impediat. 4. Et an operationem perficiat.
DILATATIO autem est motus ad latitudinem.1 Quum ergo latitudo sit species magnitudinis, nec dilatatio neque latitudo est in anima nisi metaphorice; et sic (scilicet metaphorice) convenit delectationi dilatare. Pertinet enim ad delectationem, ut quis cognoscat se desideratum bonum esse adeptum. Hæc vero adeptio quum sit perfectio rei, spiritualis magnitudo vocatur: sicque animus delectantis dicitur magnificari ac dilatari. Item, per delectationem assentit quis rei delectabili, et quiescit in ea, præbens se ei, atque ad accipiendam ipsam aperit semetipsum: unde dilatari censetur.
Denique delectatio accipi potest dupliciter, scilicet prout est in actu, vel in quantum est in memoria. Pariformiter sitis vel desiderium, uno modo sumitur proprie pro desiderio rei non habitæ; alio modo communiter, pro exclusione fastidii. Delectatio ergo primo modo accepta, non causat sitim vel desiderium sui ipsius, accipiendo sitim aut desiderium proprie (quia delectatio est affectio circa rem præsentem), nisi per accidens. Contingit enim quandoque rem præsentem non haberi simul perfecte: Vel ex parte rei, quæ non est tota simul, sed successivæ naturæ, et ergo paulatim recipitur. Unde dum quis partem ejus percipit, desiderat adipisci quod restat: quemadmodum patet in melodiæ auditu. Hoc etiam modo delectationes corporales faciunt sitim sui, ut in cibo videtur. Secundo, contingit rem non simul haberi ex parte habentis: quemadmodum divinorum notitiam paulatim assequimur. Et ideo delectatio quæ est de parva notitia, excitat sitim amplioris cognitionis ac delectationis. Si autem sumatur sitis secundo modo, sic delectationes spirituales maxime causant sitim sui. Non enim habent fastidium; sed quo magis eis replemur, eo magis perficimur atque suavitate perfundimur. Sed delectationes sensibiles, dum ad satietatem habentur, gignunt fastidium. Inducunt enim naturalis habitudinis superexcrescentiam et excessum. — Considerando autem delectationem prout est in memoria, sic per se nata est sui ipsius desiderium causare et sitim: quando videlicet homo redit ad illam dispositionem in qua sibi res ipsa delectabilis fuit, et præteriit. Quod si ab illa dispositione mutatus fuerit, memoria delectationis non causat in eo delectationem, sed fastidium: sicut repleto cibis aut potibus memoria cibi vel delectationis est causa fastidii.
Insuper, delectationes corporales usum rationis impediunt: primo, quoniam avertunt attentionem mentis a consideratione virtutis; secundo, quia sunt contrariæ rationi, id est contra dictamen ejus, et sic judicium ejus corrumpunt; tertio, propter corporalem transmutationem adjunctam, quæ rationem perturbat ac impedit, ut in vinolentis ac ebriis.
Verumtamen delectatio propria ac naturalis operationem perficit, quia complet eam, et quietationem quamdam præstat affectui. Item, quo delectatio major est in opere, eo facit operantem magis attentum in agendo.
Footnotes
-
Quæstio 33. ↩
Chapter 199 of 761