Articulus 37
De bonitate et malitia delectationum.
EST autem delectatio similis quieti naturalium rerum.1 Unde sicut naturalis quies, quæ est in debito loco, vel adepta debita perfectione, est bona; sic delectatio tam intellectualis quam sensitiva, quæ est secundum rationem, est bona: utpote dum requiescit appetitus in illo quod secundum rationem homini convenit. Et dum in aliquo quiescit quod secundum rationem homini bonum non est, tunc delectatio mala est. Item, delectatio operationem consequitur, et ergo bonarum actionum delectationes bonæ sunt, et malarum malæ. — Porro quemadmodum quidam Stoicorum ponebant omnes delectationes esse malas; sic Epicurus opinabatur omnes esse bonas. Sed utraque positio falsa est, et ab Aristotele reprobata. — Plato quoque non dixit omnes delectationes esse bonas, nec omnes malas; sed quasdam bonas, et quasdam malas; nullam tamen esse quid optimum. Istud autem in toto stare non potest. Nam inter bona humana ipsa delectatio intellectualis videtur summum bonum, in quantum est quædam fruitio ultimi finis. Finis namque dicitur, vel ipsa res, vel usus ejus, quæ delectatio dici potest. — Præterea bonum et malum morale consistunt præsertim in voluntate, cujus bonitas atque malitia pensantur ex fine. Finis vero est id in quo appetitus quiescit. Hoc autem est delectatio. Et ergo homo judicatur bonus vel malus secundum delectationes humanæ voluntatis. Nam qui delectatur operatione virtutum, est bonus; malus vero, qui gaudet actibus vitiorum. Delectationes autem appetitus sensitivi non sunt mensura vel regula bonitatis et malitiæ moralis. Cibi namque delectatio est communis bonis et malis; sed bonus delectatur in cibo secundum convenientiam rationis.
Footnotes
-
Quæstio 34. ↩
Chapter 200 of 761