Articulus 38
Utrum dolor sit passio animæ. 2. An tristitia sit idem quod dolor. 3. An sit delectationi contraria. 4. An delectationi contemplationis opponatur tristitia aliqua. 5. An tristitia sit magis fugienda quam delectatio appetenda. 6. An dolor exterior sit major interiore. 7. Et de speciebus tristitiæ.
QUEMADMODUM autem ad delectationem duo requiruntur, videlicet conjunctio boni, et ejusdem perceptio;1 sic quoque ad dolorem exiguntur conjunctio mali, et perceptio ejus. Nihil ergo causare potest dolorem, nisi habeat rationem mali respectu appetitus. Quum ergo bonum et malum sensibile sit sensitivi appetitus objectum, constat quod dolor qui est in appetitu sensitivo ex apprehensione mali, sit passio animæ.
Amplius, dolor causatur quandoque ex apprehensione sensus exterioris: et iste non vocatur tristitia, sed dolor. Qui ex interiori apprehensione vel imaginationis vel rationis causatur, nominatur tristitia: sicut et gaudium est delectatio ex interiori apprehensione procedens. Unde tristitia est species doloris, sicut et gaudium delectationis.
Opponitur quoque dolor vel tristitia delectationi, quia objectum ejus est directe contrarium objecto delectationis, videlicet malum sensibile præsens, bono sensibili præsenti. Interdum autem dolor est per accidens delectabilis, scilicet per admirationem adjunctam; vel quia inducit memoriam rei amatæ, et facit percipere amorem ejus, de cujus absentia doletur. Nam quum amor sit delectabilis, dolor et omnia quæ ex amore procedunt, delectabilia fiunt. — Porro quædam specificantur secundum formas absolutas, ut substantiæ et qualitates; quædam autem, per comparationem ad aliquid extra: ut passiones quæ specificantur per objecta, et motus qui sortiuntur speciem a terminis ad quos. Delectatio quoque atque tristitia, quum sint passiones, speciem habent ex objectis, et ex suo genere contrariantur: quoniam delectatio pertinet ad prosecutionem, tristitia autem ad fugam. Unde tristitia et delectatio de eodem habent oppositionem specificam. Sed si sint de diversis quæ disparata sunt, non opponuntur secundum speciem, sed sunt disparatæ: ut delectari de virtutis notitia, et tristari de morte amici. Si autem illa diversa sunt contraria, tunc delectatio de uno tristitiaque de altero non contrariantur, sed affinitatem habent ad invicem: ut delectari de bono, et tristari de malo.
Denique delectationi contemplationis, prout contemplatio est delectationis objectum, non est aliqua tristitia opposita, secundum Philosophum et Gregorium Nyssenum. Tristitia namque contrariatur delectationi quæ est de objecto contrario. Objecto vero contemplationis nihil exstat contrarium. Nam contrariorum rationes, secundum quod sunt apprehensæ, non sunt contrariæ: imo, unum est causa cognoscendi aliud. Nec habet annexam tristitiam ipsa contemplationis delectatio. Non enim causatur ex hoc quod excludatur molestia aliqua; sed est secundum se ipsam delectabilis: quod delectationi corporali non competit. Non enim potus est delectabilis, nisi ad excludendam molestiam sitis. Verumtamen per accidens admiscetur tristitia delectationi contemplationis, scilicet ex parte organi sensitivæ partis quod rationi deservit, vel propter impedimenta contemplandi: et tamen ista tristitia non contrariatur delectationi prædictæ. Nihilo minus de ipsa re contemplata potest haberi delectatio, si sit bona; et tristitia, si sit mala.
Insuper, appetitus per se loquendo, fortius prosequitur delectationem, quam fugit tristitiam. Causa enim delectationis est bonum, tristitiæ autem causa est malum. Bonum vero est fortius malo, secundum Dionysium. Item, aliquid est totaliter bonum atque conveniens; nihil autem est penitus malum et repugnans. Et sic tristitia non potest esse integra; sed tristitia semper est secundum partem. Per accidens tamen contingit magis vitari tristitiam, quam voluptatem optari. Nam dolor est magis sensibilis quam delectatio; et potest quandoque omnes vel multas delectationes auferre.
Præterea dolor interior ab exteriori dolore dupliciter differt. Causa enim exterioris doloris est malum conjunctum, corpori repugnans; causa vero doloris interioris est malum conjunctum, repugnans appetitui. Rursus, dolor exterior sequitur apprehensionem sensus, et maxime tactus; interior autem sequitur apprehensionem rationis vel imaginationis. Sed utrique dolori commune est, quod sit motus appetitivæ virtutis. Omnis enim affectio doloris essentialiter est in anima. Quum ergo malum conjunctum repugnans appetitui magis contrarietur appetitivæ virtuti, quam malum repugnans corpori; et item, quum interior apprehensio sit potior et universalior, quam exterior: patet quod ex duobus motivis dolor interior est major exteriori dolore, nisi dolori exteriori conjungatur dolor interior. Unde in Ecclesiastico habetur:2 Omnis plaga tristitia cordis est. Signum quoque hujus est, quod interdum aliquis sponte assumit exteriorem dolorem, quatenus interiorem evitet. Sed et ipse dolor exterior fit quodammodo jucundus, in quantum non repugnat appetitui interiori.
Porro species tristitiæ, secundum Damascenum, sunt quatuor, scilicet: Misericordia, quæ est tristitia de malo alieno, in quantum æstimatur ut proprium. Invidia quoque, quæ est tristitia de bono alieno, in quantum aliquis bonum alterius æstimat sibi nocivum. Anxietas seu angustia, per quam tollitur fuga: nam animum ita deprimit, quod non videatur refugium. Et si aggravatio in tantum procedat, quod exteriora membra ab opere immobilia reddat, erit acedia. Ista vero divisio tristitiæ non est in veras species, sed in quædam quæ aliquid habent simile cum veris speciebus.
Footnotes
Chapter 201 of 761