Articulus 39
De variis causis doloris.
B 1. CAUSA vero doloris sive tristitiæ est malum, ut dictum est. Quoddam autem est malum conjunctum; aliud est bonum amissum: quod habet rationem mali, in quantum amissum est. Et horum utrumque causat tristitiam: magis tamen malum conjunctum, quam bonum amissum. Tristitia namque in motibus appetitivæ virtutis se habet per modum fugæ; fuga vero potissime et primo concernit malum conjunctum. At vero amor est causa doloris, tamen diverso modo, et delectationis. Sicut autem amor est prima inclinatio appetitus ad consequendum bonum; sic odium est ejusdem prima inclinatio ad fugiendum malum.
Concupiscentia quoque sive cupiditas est primus effectus amoris, quum sit quædam tendentia in rem amatam. Et ergo Augustinus frequenter utitur nomine concupiscentiæ seu cupiditatis pro amore. Unde quum dicit concupiscentiam esse universalem causam doloris, accipit concupiscentiam pro amore. Nam interdum ipsa concupiscentia est causa doloris. Concupiscentia enim est respectu futuri: et idcirco, quum ab adeptione futuri boni impeditur affectus, oritur dolor, qui est de præsenti malo. Sed non est semper concupiscentia causa doloris, quia de subtractione bonorum præsentium respectu quorum est delectatio, magis tristamur quam de impedimento futurorum.
Insuper, quum perfectio rei in unitate consistat, videlicet ut res habeat illa in se, quæ ad suam perfectionem spectant; ideo appetitus unitatis, id est amor, fit aliquis stupidus, et quasi ad operandum immobilis: quod ad acediam pertinet, ut dictum est. est causa doloris, modo quo concupiscentia, puta dum aliquis separationem vel ablationem patitur horum quæ ad suæ unitatis conservationem concurrunt.
Adhuc autem, secundum Augustinum, potestas major est causa tristitiæ. Nam per talem potestatem compellitur aliquis ad ea quæ propriæ inclinationi ac voluntati repugnant: ex quo oritur quædam tristitia. Sed sicut in naturalibus quandoque unum contrariorum convertit aliud ad sui naturam, quum sit potentius illo: sic nonnunquam ista violentia superioris potestatis convertitur in consuetudinem quamdam; et tunc desinit esse tristitia: sicut aqua naturaliter ascendit, per calorem solis alleviata.
Chapter 202 of 761