Skip to the text

Articulus 40

De diversis effectibus doloris.

  1. PORRO animæ vires in una essentia ejus fundantur.1 Unius autem animæ non potest simul esse nisi una intentio. Et ergo dum anima multum occupatur in actu unius potentiæ, avertitur ejus intentio ab aliis. Ideoque cordis vehemens tristitia, facit hominem impotentem ad discendum aliquid de novo, quia ad discendum requiritur magna intentio. Tantum quoque potest dolor augeri, ut omnino impediat virtutem considerationis, maxime si non adsit magnus amor discendi. Verumtamen tristitia moderata, quæ cordis evagationem ac dissolutionem excludit, confert ad percipiendam doctrinam, quemadmodum Isaiæ vicesimo sexto dicitur:2 In tribulatione murmuris doctrina tua eis.

  2. Præterea secundus effectus tristitiæ ponitur aggravatio animi: nam impedit hominem ne fruatur eo quod amat vel cupit. Et interdum ista aggravatio in tantum crescit, ut homo ignoret quo se vertere debeat: et sic stupor causatur, et

  3. Ex his quoque procedit alius effectus tristitiæ, qui est impedire ac debilitare omnem operationem. Nunquam enim tam bene agimus ea quæ cum tristitia facimus, ut ea quæ cum delectatione operamur. Nam principium actionis voluntas est, quæ per tristitiam minoratur, et sic actio debilitatur. Itaque tristitia impedit semper illum actum de quo habetur tristitia; tamen alii quidam actus ex tristitia oriuntur, videlicet conatus quidam qui pertinent ad expellendam tristitiam: et horum actuum est ipsa tristitia quoddam principium.

  4. Præterea inter universas animæ passiones, tristitia maxime nocet corpori: repugnat namque vitæ humanæ secundum speciem motus, et non solum quantum ad mensuram vel quantitatem, quemadmodum aliæ passiones. Consistit equidem vita hominis in quadam motione mensurata, quæ a corde in alia membra defertur. Unde quum motio ista mensuram suæ proportionis excedit, repugnat vitæ humanæ secundum quantitatem, non autem secundum ipsam speciem ejus. Sed si processus prædictæ motionis præpeditur, hoc repugnat vitæ humanæ secundum speciem. Aliæ autem passiones, scilicet gaudium, amor, delectatio, quæ tendunt in bonum, habent corporalem transmutationem adjunctam: quæ licet excedat mensuram prædictæ naturalis motionis, non tamen impedit vitalem motionem secundum speciem suam. Talis enim transmutatio proportionatur affectionibus, quæ sunt formale in ipsis passionibus. Passiones vero quæ fugam mali concernunt, ut desperatio, timor, dolor, impediunt motum vitalem secundum propriam speciem: præsertim tristitia, quæ est de malo præsenti. Unde scriptum est: Spiritus tristis exsiccat ossa.3 Maxime ergo tristitia fugienda est, quæ non solum mortem animæ agit, sed et corporalem impedit vitam.

Footnotes

  1. Quæstio 37. ↩

  2. Is. xxvi, 16. ↩

  3. Prov. xvii, 22. ↩

Chapter 203 of 761