Articulus 41
De remediis multis contra tristitiam.
DENIQUE delectatio est quies appetitus in bono convenienti;1 tristitia vero est ex eo quod repugnat affectui. Unde delectatio appetitus assimilatur quieti corporis, tristitia quoque fatigationi. Et idcirco, sicut quies mitigat fatigationem, sic quælibet delectatio valet contra tristitiam omnem, undecumque proveniat.
Præterea gemitus et lacrimæ naturaliter minuunt mitigantque tristitiam. Primo: nam omne afflictivum intus clausum magis contristat, eo quod intentio animæ amplius multiplicatur et congregatur circa ipsum; sed quando foras prorumpit, disgregatur intentio, et dolor minuitur. Et ergo dicit Augustinus, quod quando de morte amici dolebat, in solo gemitu et lacrimis fuit sibi aliquantula requies. Secundo hoc accidit: nam operatio conveniens homini secundum dispositionem in qua est, semper delectabilis ei est pro tempore dispositionis illius. Fletus vero et gemitus sunt operationes interiori dolori consonantes: et sic ex eis quædam delectatio ac recreatio oritur, quæ dolorem diminuit.
Insuper, compassio amicorum dolorem diminuit. Cujus tradit Philosophus nono Ethicorum duas rationes. Prima est: nam dolor eo quod gravat, habet quoddam onus hominem opprimens. Dum ergo aliquis cernit alios sibi compatientes, videtur ei quod alii secum portent onus suum: et sic ipse alleviatur, et æquanimius portat. Secunda causa et melior est: nam quum homo conspicit alios sibi condolentes, cognoscit se ab ipsis amari. Hoc autem est delectabile, et ideo tristitiam minuit.
Porro contemplatio veritatis præsertim tristitiam aufert, quoniam maxima delectatio in ea consistit: et eo major, quo quis sapientiam fortius amat. Propter quod fideles ex contemplatione Dei ac futuræ beatitudinis, in tribulationibus gaudent.
At vero somnus et balneum tristitiam mitigant: quod Augustinus se fatetur expertum. Tristitia namque, secundum præinducta, vitali motui cordis repugnat. Somnus autem et balneum corporalem naturam ad convenientem statum reformant, sic quod tristitiam pellunt: potissime, quia hujusmodi reformatio naturæ quum sit multum conveniens, delectationem inducit, quæ dolori directe opponitur.
Footnotes
-
Quæstio 38. ↩
Chapter 204 of 761