Articulus 42
De bonitate et malitia doloris vel tristitiæ.
DUPLICITER autem dicitur aliquid bonum vel malum, scilicet secundum se, et ex suppositione alterius. Omnis ergo tristitia ex sua natura, secundum Gregorium Nyssenum, est mala, id est secundum se. Nam hoc ipsum quod est appetitum anxiari, rationem obtinet mali, et quieti mentis in suo fine repugnat. Est autem tristitia aliqua bona, ex suppositione alicujus turpis vel mali, de quo et cujus præsentia bonum est dolere, videlicet de peccato; et si inde non doleret, hoc esset quia vel non sentiret, vel non reputaret id sibi malum: quorum utrumque constat esse malum.
Denique eo modo quo tristitia habet rationem boni, potest habere rationem boni honesti. Tristitia enim est bona cognitione et refutatione mali: quorum cognitio pertinet ad rectitudinem rationis; refutatio vero, ad rectitudinem voluntatis. Sed ex rectitudine rationis et voluntatis omne bonum honestum procedit.
Insuper, potest tristitia habere rationem boni utilis: in quantum ex præsentis mali tristitia homo movetur ad fugiendum ipsum in futuro, et sic dolor de peccato jam habito facit cavere futurum; vel etiam in quantum tristitia facit ea vitare quæ sunt occasiones peccandi, videlicet temporalia bona.
Chapter 205 of 761