Skip to the text

Articulus 43

  1. Quid sit spes. 2. De subjecto ejus. 3. An desperatio sit ei contraria. 4. De causa spei. 5. In quibus spes abundet. 6. Quomodo se habeat ad amorem. 7. Et qualiter conferat ad operationem.

  2. PASSIONES proinde ex propriis considerantur objectis.1 In objecto igitur spei quatuor conditiones concurrunt. Primo requiritur quod sit bonum (non enim proprie est spes nisi de bono) : et sic differt a timore, cujus objectum est malum. Secundo, quod sit futurum : et sic differt a gaudio, quod est de bono præsenti. Tertio, quod sit arduum, vel ad adipiscendum difficile : et sic distinguitur a desiderio vel cupiditate, quæ est de bono futuro absolute. Quarto, quod sit possibile : et ita a desperatione secernitur. Spes ergo a desiderio differt in essentia et subjecto : desiderium namque est in concupiscibili, spes in irascibili. Præsupponit quoque spes desiderium.

  3. Porro spes extensionem importat appetitus ad bonum optatum : et ideo ad vim appetitivam pertinet, et non ad virtutem cognitivam; sed causatur ex apprehensione boni futuri ardui atque possibilis. — Porro quod in brutis sit spes quæ est passio, inde elucescit, quod si accipiter videat avem, vel canis leporem multum distantem, non movetur ad ipsum, quasi non habens spem adipiscendi ipsum; si vero sit in mediocri vel parva distantia, movetur. Et licet bruta futurum sub ratione futuri non attendant, tamen ex naturali instinctu moventur in quædam futura.

  4. Quemadmodum autem accessus in aliquid contrariatur recessui ab illo; sic spes et desperatio contrariantur. Bonum enim futurum in quantum est adipiscibile, quamvis difficulter, est causa spei; sed in quantum putatur impossibile, sic est objectum et causa desperationis.

  5. Amplius, aliquid potest esse causa spei dupliciter : Primo, quoniam auget potestatem, ut divitiæ, fortitudo. Secundo, quoniam facit homini æstimationem quod res sit sibi de facili adipiscibilis. Et sic doctrina est causa spei : nam secundum Vegetium, nemo facere metuit quod se bene didicisse confidit. Et utroque modo experientia causa est spei : nam facultatem agendi corroborat atque ad obtinendam fiduciam præstat.

  6. Denique juvenes, secundum Philosophum, sunt bonæ spei. Nam spes est de futuro; juvenes autem parum habent de tempore præterito, et multum de futuro. Secundo, quia propter calorem naturæ habent multos spiritus, ex quibus cor ampliatur et in magna tendit : et ideo juvenes sunt animosi et bonæ spei. Tertio, propter inexperientiam : non enim sunt impedimenta atque repulsam suorum studiorum experti; ideoque de facili putant sibi aliquid esse possibile. Et propter similes causas ebriosi sunt bonæ spei, quoad duo : habent enim multos spiritus ex calore, et parum perpendunt pericula suorum conatuum. Et ob hanc ultimam rationem, stulti et non utentes deliberatione omnia tentant, bonæque spei consistunt.

  7. Præterea spes ad duo habet respectum, scilicet ad suum objectum, quod est bonum arduum. Et sic causatur ex amore. Nihil enim speramus nisi quod aliquo modo diligimus. Sed quoniam bonum arduum quandoque est nobis solum per alium possibile; sicque spes causat amorem. Eum namque diligimus, per quem nobis bonum futurum speramus. Ex hoc autem quod amamus aliquem, non speramus de eo nisi per accidens, scilicet in quantum speramus nos redamari ab ipso.

  8. Adhuc autem, spes adjuvat operationem : causat enim delectationem, quæ conservat operationem in actu. — Facit etiam spes fortiter agere, quoniam difficultas objecti facit non afferre tarditatem.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 40. ↩

Chapter 206 of 761