Articulus 44
1. An timor sit passio animæ. 2. An sit passio specialis. 3. An sit aliquis timor naturalis. 4. Et de speciebus timoris.
TIMOR quoque est animæ passio, et propriissime dicitur passio post dolorem.1 Sicut enim dolor est de malo præsenti, sic timor de malo futuro. Duo autem ad rationem passionis requiruntur : primo, quod sit quædam passiva illatio ab objecto activo; secundo, quod sit cum corporali transmutatione. Malum autem arduum sub ratione futuri et ad evadendum difficile, causat in homine affectionem quamdam quæ in appetitu sensitivo est, cum corporali transmutatione naturæ : et hæc timor vocatur. Et ergo est passio.
Est quoque passio specialis. Respicit enim suum objectum, videlicet malum, sub speciali proprietate, ut dictum est.
Porro motus dicitur naturalis, ad quem natura inclinat : sive per apprehensionem, ut sunt intelligere, recordari, velle, sentire ; vel sine apprehensione mediante, ut est motus levium sursum. Quum ergo homo naturaliter amet sui conservationem, etiam naturaliter horret et vitat corruptiva et tristia, tam per apprehensionem internam, quam ex solo naturali motu : et sic patet quod quidam est timor naturalis.
Præterea, secundum Damascenum, sex sunt species timoris. Nam malum, quod est objectum timoris, consideratur vel in operatione hominis, vel in exterioribus rebus. In operatione vero duplex malum timetur, videlicet : labor gravans, de quo est segnities, quæ est una species timoris ; et turpitudo famam lædens. Si ergo turpitudo timetur de aliquo committendo, est erubescentia ; si vero de turpi commisso, verecundia est. Malum autem in exterioribus rebus consistit tripliciter. Primo, ratione suæ magnitudinis cujus exitum homo considerare non valet : et sic ponitur admiratio, species timoris. Secundo, ratione dissuetudinis : et sic est stupor, ut quum aliquid reputatur magnum, quia insolitum exstat. Stupor nempe ex insolita imaginatione procedit. Tertio, ratione improvisionis, quemadmodum futura infortunia provideri non possunt : et sic agonia est species timoris. Et hæ species secundum propriam divisionem objecti timoris sumuntur.
Footnotes
-
Quæstio 41. ↩
Chapter 207 of 761