Skip to the text

Articulus 45

De objecto timoris, et variis rebus quæ timentur.

  1. RURSUS, quum timor sit quædam fuga mali, objectum ejus est malum. Potest tamen timor respicere bonum secundum comparationem quamdam ad malum : et hoc, dupliciter. Primo in quantum malum est privatio boni : et sic quum timor respicit malum, respicit etiam bonum quod per malum aufertur. Secundo, in quantum bonum potest esse causa mali, et indirecte malum : et sic Deus timetur, in quantum pœnam infligere potest ; et potestas superior.

  2. Præterea de malo naturæ, videlicet quod bonum naturæ corrumpit, ut sunt mors, infirmitas, potest esse timor. Contingit tamen hujusmodi mala non timeri : vel quia non apprehenduntur ut propinqua, sed quasi multum distantia ; vel quia non est spes evadendi, sed incumbit necessitas patiendi : et utroque modo mors, vel non timetur, vel minus timetur, secundum Aristotelem secundo Rhetoricæ. Quamvis enim homines sciant se morituros, quoniam tamen tempus ignorant, non apprehendunt mortem ut malum propinquum : et sic minus curatur mors. Item, secundum eumdem, qui jam decapitantur, non timent mortem : cernunt enim sibi necessitatem mortis incumbere.

  3. At vero malum culpæ non est proprie objectum timoris, quia timor est de malo futuro ad vitandum arduo seu difficili. Quum ergo culpa sit voluntaria et ab hominis potestate dependens, non habet rationem difficilis vel terribilis ad vitandum. Tamen, quia potest homo ad peccatum induci ab extrinseca causa inclinante, si talis causa magnam habeat vim ad inducendum vel tentandum, potest quodammodo culpa timeri : quamvis in hoc casu magis homo timeat suam seductionem quam culpam.

  4. Amplius, ipse timor in quantum ex causa extrinseca oritur, videlicet ex objecto mali difficilis quod sua phantasia timorem inducit, timeri potest : sed prout ipse appetitus irascibilis, qui est timoris subjectum, rationi subjicitur voluntatique cedit; sic timeri non potest. Sic enim dependet ex causa intrinseca atque spontanea : propter quod rationem difficilis ad vitandum non habet.

  5. Adhuc autem, secundum Augustinum, repentina atque insolita multum timentur. Objectum enim timoris est malum imminens ad vitandum difficile. Quod ex duobus contingit, videlicet magnitudine mali, et debilitate timentis. Et propter utrumque magis timentur repentina et insolita. Quo enim aliquid sensibile et corporale magis consideratur, eo minus apparet : et sic quæ subito et præter consuetudinem occurrunt, magna videntur, quia minus considerantur. Unde timor mali futuri ex præmeditatione minuitur, sicut et dolor mali præsentis per diuturnitatem minoratur. Rursus, quæ subito et insolito cursu occurrunt, tollunt remedia resistendi malis, et ita reddunt hominem impotentem. Et propter ista dicit Philosophus, quod mites atque astuti magis timentur quam manifeste iracundi : ipsi enim occultant iram suam, et sic nocumentum quod inferunt subito improviseque provenit.

  6. Denique malum secundum circumstantias aggravatur : nam quo est diuturnius, eo est intolerabilius. Ideoque mala illa quæ postquam illata inflictaque sunt, nunquam repelli possunt vel vix, maxime sunt timenda : et hæc vocantur irremediabilia mala. Quod intelligendum est de remedio consequenti, non præcedenti : mala enim perpetua habent remedium antequam fiant; sed postquam venerunt, non admittunt remedium.

Chapter 208 of 761