Skip to the text

Articulus 46

An amor atque defectus sint causæ timoris.

JAM nunc sæpe præhabitum est, quod omnis affectio animæ ex amore aliquo modo causetur.1 Unde et amor est causa timoris, non quidem efficiens, sed disponens. Ex hoc enim quod homo amat aliquid, ita disponitur ut oppositum malum abhorreat. Causa vero efficiens timoris, est id quod est causa objecti ejus, utpote quod est causa mali quod infert timorem. Et hoc verum est de causa efficienti movente. Nam ipse appetitus, qui est subjectum timoris, est immediata causa sui motus, qui timor vocatur, quasi actum eliciens. — Præterea, sicut robur est causa timoris ex parte efficientis et inferentis, sic defectus per se est causa timoris ex parte timentis per modum dispositionis, quemadmodum amor. Ideo enim aliquis timet malum, quoniam illi resistere nequit.

Footnotes

  1. Quæstio 43. ↩

Chapter 209 of 761