Articulus 47
De effectibus timoris.
CORPORALIS vero transmutatio, quæ est materiale in passionibus, proportionatur ipsi affectioni appetitus, quæ est formaliter et essentialiter passio.1 Timor autem contractionem quamdam importat. Provenit enim ex phantasia mali ad repellendum difficilis : quæ difficultas est propter debilitatem virtutis ejus qui timet. Quanto autem virtus est debilior, tanto ad pauciora extenditur, et magis in se ipsam retrahitur. Unde ex imaginatione mali sequitur contractio in appetitu : quemadmodum in morientibus cernitur, quod natura ad interiora se trahit ob suam debilitatem. Sic ergo contractio est effectus timorem consequens. Nam in corpore sequitur contractio quædam caloris atque spirituum ad interiora. Spiritus quoque ingrossantur in ipsis timentibus, propter frigiditatem, eo quod calor dispergitur a corde propter phantasiam propriæ debilitatis : et ideo timentes non prompte invadunt, sed fugiunt ; nec fortiter, sed tremendo loquuntur, aut tacent. 2. Præterea homo dicitur bene consiliativus dupliciter : Uno modo, a voluntate et sollicitudine bene consiliandi : et sic timor facit homines ad consiliandum diligentes. Alio modo, a facultate bene consiliandi : et sic nec timor nec aliqua passio facit bene consiliativum. Homini enim secundum passionem aliquam affecto videtur aliquid vel majus vel minus quam sit secundum veritatem : quemadmodum amanti apparent ea quæ amat meliora quam sunt, et timenti videntur mala terribiliora quam sunt. Et sic defectu rectitudinis in judicando quælibet passio impedit facultatem bene consiliandi. Vehemens quoque timor omnimode consilium impedit, quia rationem in cogitando malum perturbat. Sed parvus timor aliquando confert ad bene consiliandum, propter sollicitudinem consequentem.
Facit insuper timor tremorem in homine. Nam exteriorem calorem contrahit, et ad intima revocat; sicque exteriora frigida fiunt et tremunt atque pallescunt, et circa interiora maxime circa nutritivam calor colligitur : et ita consumpto humido timentes sitiunt, maxime qui ad mortem ducuntur; et propter ventris contractionem aliquando sequitur urinæ ac alvi emissio, seminis quoque effusio propter contractionem testiculorum. Tremor autem qui ex timore causatur, est maxime in corde et voce, propter vicinitatem vocalis arteriæ ad cor; deinde in labiis ac tota inferiori mandibula (unde et strepitus dentium nascitur), propter continuationem ad cor.
Porro timor operationem impedit ex parte corporis : nam membra frigida, et per consequens male mobilia, efficit. Sed ex parte animæ, aliquando juvat ad bene agendum, si non sit vehementer rationem perturbans. Facit enim ea bene exsequi per quæ malum quod timetur, evitetur.
Footnotes
-
Quæstio 44. ↩
Chapter 210 of 761