Skip to the text

Articulus 48

B 1. An audacia contrarietur timori. 2. Quomodo se habeat ad spem. 3. De causa, 4. atque de effectu audaciæ.

  1. MAXIMA demum est distantia inter audaciam et timorem. Audax namque aggreditur periculum propter victoriam sui supra periculum : cujus oppositum efficit timor. Unde unum opponitur alteri. Quandoque tamen ira et audacia sunt nomina vitiorum, prout includunt recessum ab ordine rationis; sed nunc sumuntur pro passionibus, utpote pro simplici naturalique motu appetitus sensitivi in suum objectum. Securitas quoque opponitur timori privative : est enim timoris exclusio.

  2. Porro omnis passio ad fugam pertinet vel prosecutionem. Fuga autem mali oritur ex prosecutione boni, sicut et odium ex amore. Prosecutio vero boni pertinet ad spem, ex qua generatur audacia, quæ est prosecutio vel invasio mali terribilis. Nisi enim speraret quis malum imminens superare, nequaquam audacter illud invaderet. Unde homines bonæ spei sunt audaces.

  3. Præterea, quoniam audacia ex spe procedit, et timori opponitur; ideo illa quæ provocant spem et excludunt timorem, augent et causant audaciam. Sed quoniam spes et timor atque audacia sunt passiones, id est motus appetitus sensitivi, cum corporali transmutatione fiunt. Et ideo causa audaciæ sumi potest dupliciter, tam ex parte provocationis spei, quam exclusionis timoris : Uno scilicet modo, ex parte appetitivi motus qui apprehensionem consequitur. Et sic excitant spem, et consequenter causant audaciam, quæ ingerunt homini æstimationem quod aliquid sit sibi possibile, vel per se sive per alium, ut fortitudo corporis, experientia periculorum, pecuniarumque possessio, multitudo amicorum; et præcipue si de Dei auxilio quis confidat. Teste enim Philosopho secundo Rhetoricæ, illi qui bene se habent circa divina, audaciores consistunt. Illi quoque maxime timere solent, qui sibi conscii sunt quod aliis nocuerunt. Ex parte autem corporalis transmutationis, illud contingit per ea quæ calorem cordis adaugent. Unde secundum Philosophum, habentes cor parvum audaciores sunt. Animalia autem cor magnum habentia secundum quantitatem, sunt timida: nam calor non potest eorum corda calefacere tam perfecte. Et ideo vini amatores audaces sunt, et ebriosi sunt bonæ spei. Caliditas namque cordis repellit timorem, et causat spem, propter cordis extensionem et amplificationem.

  4. Porro audaces et fortes in hoc differunt, quod fortes ante bella præponderant atque examinant quæ sibi in ipso congressu accidere possunt: et ergo in exsecutione sunt sæpe fortiores et animosiores quam in principio pugnæ. Sed audaces sine debita rationis deliberatione aggrediuntur pericula, neque præcogitant quæ sibi accidere possunt: ideoque frequenter in ipsis periculis deficiunt, dum improvisa difficultas et pœna exsurgunt.

Chapter 211 of 761