Skip to the text

Articulus 49

  1. Utrum ira sit passio specialis. 2. De objecto, 3. et subjecto iræ. 4. An sit cum ratione. 5. An sit naturalior quam concupiscentia. 6. An sit gravior odio. 7. An sit tantum ad illos ad quos est justitia. 8. Et de speciebus iræ.

QUÆSTIO 46. 1. GENERALE præterea tribus nominatur modis. Primo, per prædicationem: ut animal est generale ad hominem, asinum, vermem. Et sic ira non est passio generalis, sed distincta ab aliis. Secundo, per causalitatem: ut sol est causa omnium quæ in inferioribus fiunt, secundum Dionysium capitulo quarto de Divinis nominibus. Et sic ira non est passio generalis, sed amor et spes. Ira enim non causat alias passiones. Tertio, dicitur generale quod continet in se virtualiter plures causas, ex quarum concursu producitur. Sicque est ira passio generalis. Non enim consurgit ira, nisi propter tristitiam illatam, et nisi adsint desiderium et spes ulciscendi. Iratus quippe habet spem ulciscendi. Unde si persona forefaciens sit multum excellens, non sequitur ira, sed solum tristitia. Secundum Avicennam in libro de Anima, omnes omnium passiones appetitus irascibilis terminantur ad iram.

  1. Objectum autem iræ est duplex. Nam ira tendit in duo, videlicet: in vindictam, quam appetit, et sperat sibi possibilem, sub ratione boni; secundo, tendit in illum de quo optat vindictam, tanquam in contrarium et nocivum, quod rationem mali concernit. Et sic objectum unum iræ habet rationem boni; aliud, rationem mali. Sed circa utrumque consistit quædam arduitas: de minimis enim non concipitur ira.

  2. Quum ergo bonum et malum difficile sit appetitus irascibilis objectum, patet quod ira non est in concupiscibili, sed in irascibili.

  3. Denique ira dicitur esse cum ratione. Est enim appetitus vindictæ: qui appetitus non esset, nisi homo conferret sibi injuriam illatam ad pœnam retribuendam. Collatio vero est actus rationis.

  4. Causa insuper passionum uno modo accipitur ex parte subjecti; alio modo, ex parte objecti. Concupiscentia autem naturalior est ex parte objecti quam ira, et maxime concupiscentia venereorum atque alimentorum, quia illa magis spectant ad naturam quam vindicta, quam respicit ira. Ex parte vero subjecti considerati secundum genus suum, concupiscentia est naturalior ira: nam omne animal ex suo genere appetit pertinentia ad sui conservationem. Ex parte autem subjecti secundum speciem considerati, vel secundum individuum, sic ira est connaturalior: quia magis consonat rationi quam concupiscentia, et quia ad naturalem complexionem celerius oritur motus iræ quam concupiscentiæ, maxime ad complexionem cholericam. Cholera enim est inter alios humores mobilior, assimilaturque igni: et ideo cholericus, seu is qui ad iram ex complexione pronus est, facilius irascitur, quam concupiscat ille qui ad concupiscentiam ex natura dispositus est.

  5. Præterea pejus est odium quam ira. Odium enim appetit alteri malum in quantum malum, et ergo nullo malo alterius satiatur. Ira vero vult alteri malum sub ratione boni, videlicet justæ vindictæ: et ergo habet misericordiam magis quam odium, utpote quum æstimat ultionem mensuram excedere. Ira tamen est magis impetuosa quam odium: et ergo durante hoc impetu gravis est valde. Iratus quoque quoniam ultionem desiderat tanquam pœnam alteri infligendam pro sua culpa, ideo optat ut alius sciat sibi pœnam hanc pro sua culpa inferri, pœnamque advertat et doleat, ut sic magis affligatur. Odiens autem quoniam malum alterius absolute exquirit, ideo non curat ista, sed tantum ut mala infligat et noceat.

  6. Ex prædictis demum elicitur, quod ira non est proprie nisi ad eos ad quos est justitia et injustitia, id est ad rationales creaturas. Ira enim est appetitus vindictæ propter culpam. Vindictam autem appetere, est actus justitiæ; sed lædere, ad injustitiam pertinet. Verumtamen ira per similitudinem dicta, quæ est etiam in brutis, et est commotio ex imaginatione contrarii, potest haberi ad bruta; sed non est proprie loquendo ira.

  7. Porro tres sunt species iræ, quas Gregorius Nyssenus et Damascenus ponunt; et sumuntur secundum ea quæ iram adaugent. Ira enim augetur uno modo ex parte facilitatis ipsius motus: et hanc vocant fel, quia cito accenditur; et Aristoteles vocat eam acutam. Secundo, augetur ira ex tristitia diu in memoria remanente: et hanc iram nominant maniam; Philosophus quoque dicit eam amaram. Tertio, augetur ira ex eo quod iratus desiderat, quod est vindicta. Et hæc dicitur furor: non enim quiescit donec ultio fiat. Et istam dicit Philosophus esse difficilem.

Chapter 212 of 761