Skip to the text

Articulus 50

De causa effectiva iræ.

  1. IRA igitur est appetitus vindictæ. Vindicta autem non fit nisi præcedat injuria, quæ aliquo modo vindicantem concernat. Unde motivum iræ est aliquid factum contra irascentem. Sicut enim unumquodque amat et sequitur proprium bonum, sic naturaliter odit et pellit nocivum et sibi contrarium. Quandoque autem irascimur contra illos qui aliis injuriantur; sed hoc non est nisi in quantum illi aliquo modo pertinent ad nos. Dicit quoque Philosophus secundo Rhetoricæ, quod homo maxime illis irascitur qui vilipendunt circa quæ amplius studet: quemadmodum philosophiæ intendentes, illis irascuntur qui philosophiam contemnunt. Interdum etiam, secundum Chrysostomum, ille qui tacet contra contumeliantem, maxime provocat iram ipsius. Videtur enim parvipendere iram ejus, et eum contemnere vel non curare.

  2. Præterea omnes causæ iræ ad parvipensionem reducuntur. Tres autem sunt species parvipensionis, secundum Philosophum secundo Rhetoricæ: despectus, impedimentum voluntatis implendæ, et contumeliatio. Et ad hæc tria reducuntur omnia iræ motiva. Nocumentum vero tripliciter potest inferri, scilicet: ex ignorantia, quod est leve; ex passione, quod est gravius; et ex electione vel certa malitia, quod arbitramur gravissimum. Item, homines naturaliter amant excellentiam: et ergo omne nocumentum illatum, quum sit contra excellentiam, reputatur parvipensio atque dignitatis injuria; et sub hac ratione causat iram. Quod autem homo non veretur alteri denuntiare quæ eum contristare possunt, ad parvipensionem ejus pertinere videtur; vel quod de infortunio alterius gaudet: et ideo talia denuntiare causat iram, in quantum ostendit interiorem contemptum.

  3. Præterea homines multum excellentes citius irascuntur. Major enim eis honor debetur, et ideo se vehementius opinantur contemni. Infirmi quoque et naturaliter defectuosi cito irascuntur propter contemptum vel inhonorationem. Sunt enim ad tristitiam proniores, propter suam imperfectionem: et ergo vituperationem pati non possunt, præsertim in illo in quo magis defectuosi exsistunt. Interdum autem ille qui manifeste alios excellit, minus irascitur. Non enim reputat se pati suæ dignitatis jacturam, quæ tam evidens est ut palam sit alium deviare.

  4. At vero imperfectio et parvitas injuriantis auget iram in animo injuriati. Sicut enim indignius est magnos despici ab aliis; sic exstat indignius parvos et defectuosos despicere alios. Unde nobiles indignantur, si despiciantur a rusticis; et sapientes, si despiciantur ab indoctis. Et similiter magis indignamur contra amicos, si despiciant aut non succurrant. Magis enim injustum est ut ipsi nos despiciant, quam alieni.

Chapter 213 of 761