Skip to the text

Articulus 51

  1. An ira causet delectationem. 2. An causet fervorem. 3. An maxime impediat usum rationis. 4. An causet taciturnitatem.

Quæstio 48. 1. DELECTATIONES demum, et præsertim sensibiles, sunt medicinæ contra tristitias, secundum Philosophum septimo Ethicorum. Ira autem est species tristitiæ: cui adhibetur remedium per vindictam. Et ideo quum vindicta exercetur, oritur delectatio in animo vindicantis; et quo erat major tristitia, eo est major in ulciscendo delectatio. Et si vindicta sit plena et præsens in actu, tunc delectatio penitus tollit et destruit iræ tristitiam. Sed antequam vindicta sit præsens in actu, fit homini quodammodo præsens dupliciter, videlicet per spem vindicandi, et per cogitationem de modo vindictæ. Et utraque præsentia est suo modo delectabilis, et aliqualiter aufert tristitiam.

  1. Denique ira causat fervorem et ebulitionem sanguinis circa cor. Talis enim corporalis transmutatio correspondet affectui iræ. Omnis enim appetitus fortius tendit in suum contrarium, dum fuerit præsens. Et ergo aqua calefacta intensius congelatur quam frigida, quia frigidum vehementius agit in calidum. Ira autem causatur ex illatione injuriæ, quæ est appetitui contraria. Et ira est motus non retrahens, sed prosequens atque resistens: et idcirco calor ei deservit. Unde ob magnam cordis irati turbulentiam, apparent forinsecus indicia iræ. Fervor autem alter convenit passioni amoris, et passioni iræ. Nam fervor amoris est cum suavitate, et facit amativum, cogitque amare, ut in sanguineis; sed fervor iræ est cum amaritudine, et secundum Damascenum, procedit ex fellis evaporatione. Amor enim tendit in bonum, et ira in malum contrarium.

  2. At vero ira inter ceteras passiones manifestius impedit actum rationis. Ratio namque, quamvis sit immaterialis et inorganica virtus animæ, utitur tamen in suo actu organis sensitivis, quorum operationes impediuntur per turbulentiam iræ. Formæ enim sensibiles confunduntur in suis potentiis. Unde etiam iracundus est manifestus. Propter defectum enim rationis, non potest discernere quid sit occultandum, et quid non, nec vias aut modos occultandi advertit.

  3. Amplius, ira quandoque est cum ratione, ut dictum est: et tunc causat taciturnitatem. Licet enim animum ab inordinato affectu non abstrahat, linguam tamen a locutione vitiosa coercet. Ratio enim non penitus passioni succumbit. Quandoque vero ira est sine ratione: et tunc ob suam vehementiam impedit locutionem. Perturbatio enim cordis, in oculis, vultu, et lingua præsertim relucet. Imo ex immoderamine iræ potest contingere totius corporis immobilitas, et etiam mors.

Chapter 214 of 761