Articulus 52
Quid sit habitus. 2. De ordine ejus ad actum. 3. Et de necessitate habitus.
HABITUS insuper ab habendo vocatur dupliciter:1 Uno modo, prout res aliqua dicitur aliquid habere. Secundo, prout res habet se aliquo modo in se ipsa: et hoc modo habitus dicitur qualitas. Est enim, secundum Philosophum quinto Metaphysicæ, dispositio secundum quam bene vel male disponimur. Habitus autem uno modo dicitur speciale prædicamentum; sed nunc accipitur prout a Philosopho ponitur prima species qualitatis, scilicet pro qualitate radicata et firma.
Denique habitus ordinem habet ad actum ex propria ratione. Nam secundum Averroem, habitus est quo quis agit quum voluerit. Inter actum enim et potentiam, habitus mediat; et potentia actum suum prompte exsequitur, quum fuerit habitum adepta. Rursus, quorumdam habituum immediatum subjectum exstat potentia: ut scientiæ, ratio; amoris, voluntas. Quum ergo potentia habitudinem dicat ad actum (est enim potentia principium operandi), etiam habitus ejus ratione subjecti ordinem sortitur ad actum.
Porro tria necessaria sunt ad esse habitus proprie dicti: Primo, ut id quod per habitum disponitur, se habeat in potentia ad id ad quod per habitum ordinatur. Et ergo in Deo, qui est purus actus et sua operatio, non est habitus. Secundo, ut subjectum non sit ex sua natura determinatum ad unum. Et ergo qualitates primæ elementorum non dicuntur habitus. Tertio, ut plura concurrant ad hoc quod subjectum determinetur ad unum. Quoniam itaque multa sunt quorum natura non est ad unum determinata, sed per actum suum perficitur, et per aliqua ad unum determinatur; ideo necesse est habitus esse.
Footnotes
-
Quæstio 49. ↩
Chapter 215 of 761