Skip to the text

Articulus 53

  1. An habitus possit esse in corpore. 2. An anima secundum suam essentiam sit subjectum habitus. 3. Et utrum habitus esse valeat in sensitivis potentiis. 4. An sit in ratione. 5. An sit in voluntate. 6. An sit in substantiis separatis.

  2. AMPLIUS autem, habitus proprie est dispositio quædam ad faciliter operandum:1 et sic non potest corpus esse subjectum ipsius. Omnis enim operatio corporis est vel a qualitate naturali, vel a forma substantiali: quorum neutrum est habitus. Sed accipiendo habitum improprie, pro habituali dispositione subjecti ad aliquam formam, sic habitus subjectum esse potest corpus. Ita enim Philosophus sanitatem et infirmitatem habitus nominat.

  3. Porro habitus qui est dispositio ad operationem, est in anima secundum suas potentias: sic quod immediatum subjectum habituum exstant potentiæ, ut sapientia est immediate in intellectu. Habitus vero qui est dispositio ad naturam superiorem, quam homo participare potest (quemadmodum scriptum est:2 Ut simus divinæ naturæ consortes), immediate in essentia animæ subjectari potest, ut gratia.

  4. At vero potentiæ sensitivæ dupliciter considerantur. Primo, in quantum operantur ex instinctu naturæ: et sic sunt determinatæ ad unum, et necessario agunt. Et ergo non sunt subjecta habituum. Secundo, in quantum per rationis imperium operantur atque moventur: et sic quamdam libertatem participant, et bene ac male disponi possunt. Et ideo hoc modo sunt aliqui habitus in appetitu sensitivo, videlicet temperantia, fortitudo, etc.

4 et 5. Insuper, qui posuerunt intellectum possibilem unum numero in omnibus hominibus, compulsi sunt dicere habitus intellectuales non esse in intellectu possibili, qui secundum eos est substantia separata, sed in inferioribus viribus animæ sensitivis, præsertim in virtute cogitativa, quæ est rationalis per participationem. Sed quoniam ista opinio penitus falsa est, ut alibi plene ostensum est; potissime quum Philosophus manifeste asserat, habitus intellectuales esse in illo quod est rationale per essentiam, scilicet in intellectu: ideo aliqui habitus sunt in ratione seu intellectu, et aliqui in voluntate. Nam intellectus et voluntas sunt maxime indeterminata ad unum: et idcirco per habitus indigent determinari ac perfici.

  1. Præterea Simplicius et alii quidam videntur asserere, quod in substantiis separatis non sint aliqui habitus: quod partim verum est. Illæ namque substantiæ sunt semper in actu: et sic habitus per quem subjectum est in potentia ad actum, minus proprie competit eis. Verumtamen, quoniam non sunt actus purus, sed omnem perfectionem a Deo participant; ideo quoad Deum se habent per modum potentiæ. Unde et habitus in eis poni potest, secundum quod in potentia sunt ex sua natura. Nihilo minus intelligere possunt se ipsas per suam essentiam, alia quoque secundum suæ modum essentiæ, ut in libro Causarum habetur.

Footnotes

  1. Quæstio 50. ↩

  2. II Petr. 1, 4. ↩

Chapter 216 of 761