Skip to the text

Articulus 54

  1. An aliqui habitus insint a natura. 2. An generentur ex actibus. 3. An ex uno actu habitus generari possit. 4. Et an aliqui sint a Deo infusi.

  2. NATURALE denique dicitur aliquid alicui dupliciter, scilicet: secundum speciem, ut risibile homini; et secundum naturam individui, ut esse sanum vel ægrum Petro, videlicet secundum suam complexionem. Et utrumque horum naturalium dupliciter dicitur. Nam quandoque totum est a natura; interdum autem est partim a natura seu interiori causa, et partim ab exteriori. Et utroque modo potest habitus esse naturalis. Sed habitus, qui est dispositio ad operationem, non potest totaliter esse a natura; sed est partim ab interiori principio, et partim ab extrinseca causa: aliter tamen in potentiis cognoscitivis aliterque in viribus appetitivis. Nam in cognoscitivis potentiis est inchoatio primorum principiorum, qui intellectualis habitus dicitur, quantum ad speciem. Unum quoque individuum ex sua complexione est magis dispositum ad cognitionem intellectualem, quam aliud. Sed in appetitu, inchoatio principiorum juris naturalis seu communis non habet rationem habitus. Inclinatio namque ad propria objecta, non spectat ad habitum, sed ad rationem potentiarum.

  3. Præterea sunt quædam agentia quæ habent dumtaxat activum principium suæ operationis in se: ut in igne non est nisi principium activum ad calefaciendum. Et in tali agente non valet ex actibus habitus generari. Unde res naturales non possunt aliquid consuescere vel dissuescere. Alia vero agentia habent in se principium activum atque passivum proprii actus: ut homo, in quo voluntas agit suum actum, in quantum ab intellectu movetur; et ratio, secundum quod a primis principiis vel sensitivis movetur potentiis. Talia quippe non determinantur ad unum, sed diversimode assuescunt. Et ita in ipsis ex multis actibus gignitur habitus: ut ex multis considerationibus generatur scientia; et virtutes morales in appetitu sensitivo, prout a ratione frequenter movetur.

  4. Talis vero habitus virtuosus non fit ex actu uno in homine. Oportet enim potentiam passivam, in qua gignitur habitus, omnino subdi et vinci a causa movente, quatenus per modum naturæ operetur. Sic autem non subditur appetitus inferior rationi per unum actum, sed per exercitium diuturnum. In potentiis autem apprehensivis seu cognoscitivis, est duplex passivum principium, utpote intellectus possibilis, et ratio particularis, id est virtus cogitativa, imaginativa, et memorativa. Aliquis igitur habitus in intellectu possibili potest produci ex uno actu, videlicet ex una demonstratione per se nota. Illa enim cogit et vincit intellectum ad consentiendum. Sed ut habitus firmiter imprimatur rationi particulari secundum ea quæ ad ipsam pertinent et intellectui subserviunt, opus est eosdem actus subinde reiterari. Habitus vero opinativus, qui opinio dicitur, non procedit ex per se notis, sed probabilibus: ideoque ex uno causari actu non potest.

  5. Porro aliqui habitus a Deo hominibus infunduntur duplici ratione. Primo: nam homo ad supernaturalem finem creatus est, et ergo supernaturalibus habitibus indiget: ut sunt virtutes gratuitæ, quæ nunquam habentur nisi Deo creante et dante. Secundo, quoniam Deus potest per se immediate producere, quæ per causas secundas producuntur. Quemadmodum itaque nonnunquam miraculose confert alicui sanitatem, quæ per naturales causas adipiscibilis est; sic ad ostendendam suam virtutem, præstat interdum per creationem habitus quosdam qui per naturalem processum possent acquiri: sicut Apostolis contulit Scripturarum scientiam atque linguarum.

Chapter 217 of 761