Skip to the text

Articulus 55

1. An habitus augeantur. 2. An per additionem augmententur. 3. An etiam quilibet actus augeat habitum.

  1. QUEMADMODUM insuper in corporalibus aliquid dicitur magnum, in quantum ad debitæ quantitatis mensuram perducitur;1 sic in spiritualibus magnum vocatur, quod ad perfectionem devenit. Perfectio vero formarum dupliciter consideratur, scilicet: secundum ipsas formas; et item secundum participationem subjecti, eas magis vel minus participantis. Perfectio autem specifica consistit in indivisibili. Si enim recedatur ab illa vel in plus vel in minus, fit alia species: quoniam species rerum se habent ut numeri, secundum Philosophum. Illæ igitur formæ secundum se determinatam habent rationem, et nec excedere neque deficere valent, si eadem species remanebit, quæ ex se vel secundum aliquid sui speciem sortiuntur: quemadmodum color et dulcedo, quæ etiam non dicuntur in ordine ad aliquid aliud. Formæ autem quæ speciem sumunt ab aliquo ad quod ordinantur, ut motus et sanitas, diversificantur in majus vel minus: et tamen permanent unius rationis specificæ. Et hæ formæ possunt secundum se ipsas augeri vel minui, et non primæ.

Considerando quoque formas secundum participationem subjecti, quædam possunt augeri ac minui, et quædam non. Nam forma substantialis non recipit majus et minus: ipsa enim dat speciem. Illud vero a quo species sumitur, oportet esse fixum, et stans ac indivisibile. Quantitas autem et figura immediate substantiam sequuntur: et ideo nec ipsæ recipiunt majus vel minus, ob propinquitatem substantiæ. Qualitates vero a substantia magis distantes, quæ conjunguntur actioni et passioni (ut sanitas, albedo), vel quæ ad pauciora se extendunt, recipiunt majus et minus, secundum diversam participationem subjecti. Nam et scientia dicitur major vel minor, secundum quod ad plura aut pauciora extenditur, et etiam prout diversimode participatur.

  1. Elucescit quoque ex his, quod augmentum formarum non sit per additionem formæ ad formam, sed in quantum subjectum diversimode formam participat, scilicet magis aut minus perfecte. Essentia enim formæ in indivisibili constat. Verumtamen in quibusdam habitibus, puta qui secundum se ipsos augentur, ut motus, fieri potest intensio per additionem partis ad partem. Similiter scientia secundum additionem augeri potest, ut quum homo plures conclusiones geometriæ addiscit, augetur in ipso habitus ejusdem scientiæ secundum speciem. In utroque tamen istorum contingit augmentum quandoque secundum variam subjecti participationem.

  2. Proinde non quilibet actus habitum auget; sed vel auget eum, vel ad ejus augmentum disponit: si tamen actus sit correspondens habitui, scilicet debitam perfectionem attingendo. Si enim actus multum imperfectus sit in suo genere, magis diminuit quam augeat habitum. Cujus simile est in corporali alimento, et in multis guttis petram cavantibus.

Footnotes

  1. Quæstio 52. ↩

Chapter 218 of 761