Skip to the text

Articulus 56

  1. Utrum habitus queant corrumpi. 2. Utrum queant minui. 3. Et de modo per quem.

  2. DUPLICITER demum forma corrumpitur, scilicet:1 per se, quæ habet contrarium, ut albedo per nigredinem; et per accidens, ut forma quæ inhæret subjecto corruptibili. Habitus ergo quum sint accidentales formæ, dupliciter possunt corrumpi. Sed quorum subjectum est incorruptibile, non corrumpuntur per accidens ratione subjecti, nisi habitus tales sint secundario in subjecto corruptibili: sicut scientia est essentialiter in intellectu possibili, et aliqualiter est in viribus sensitivis, ex quibus dependet; et ergo corrumpi potest, non ratione principalis subjecti, quod est incorruptibile, sed propter corruptibilitatem ac variationem secundarii ac minus principalis subjecti. Iterum, forma vel habitus corruptibilis est, si causa ejus contrarium habeat. Et ergo scientia quæ ex vero rationis processu causatur, ex falsa atque fallaci rationatione corrumpitur. Habitus vero primorum principiorum, tam speculabilium quam practicorum, sunt omnino incorruptibiles. Nam speciebus intelligibilibus in intellectu exsistentibus nihil contrarium est. Intellectui quoque agenti, qui est causa illorum, nihil exsistit contrarium.

  3. Si autem habitus possunt corrumpi, possunt quoque diminui, quum diminutio sit via ad corruptionem. Et ut dictum est quod habitus augeri possunt dupliciter; sic duobus modis possunt diminui, scilicet: quia minus perfecte participantur a subjecto, vel quia non additur pars ad partem, ut in motu.

  4. Præterea aliquid est causa movens dupliciter, scilicet: Per se, sicut ignis ex sua natura calefacit. Alio modo, per accidens, sicut removens prohibens: et sic cessatio ab actu diminuit habitum. Dum enim ab actu cessamus, desinunt actiones: quæ vel habitum possunt corrumpere propter contrarietatem ad ipsum; vel quæ habitum valent perficere, ut operatio virtuosa virtutis perficit habitum. Unde quum homo frequenter vel diu cessat ab actu virtutum seu consideratione scientiæ, occurrunt mali affectus inordinatique motus et vagantes phantasiæ, per quæ anima inepta efficitur ad opera bona et considerationem rectam.

Footnotes

  1. Quæstio 53. ↩

Chapter 219 of 761