Skip to the text

Articulus 57

  1. An multi habitus esse possint in una potentia. 2. An distinguantur per objecta. 3. An per bonum et malum. 4. Et utrum ex multis habitibus unus constituatur.

  2. NIHIL porro prohibet in una potentia animæ vel alterius rei, esse plures habitus:1 sicut in ratione sunt prudentia, ars, sapientia, fides. Habitus enim proprie sumptus ordinatur ad actum; unius autem potentiæ sunt varii actus. Item, subjectum habitus est potentia passiva, in qua habitus generatur; una autem potentia moveri potest a multis objectis.

  3. Denique habitus in quantum hujusmodi, distinguuntur per objecta, id est secundum formales rationes seu proprietates objecti. Omne enim quod ordinatur ad aliquid, per illud ab aliis distinguitur ad quod ordinatur. Quandoque etiam distinguuntur ex parte materiæ in qua, id est subjecti, quum sunt in diversis subjectis. Habitus vero in quantum sunt formæ, distinguuntur per diversa activa principia. Omne enim agens producit sibi simile.

  4. At vero habitus distinguuntur per bonum et malum. Nam qui ordinant hominem ad actum naturæ convenientem, dicuntur boni; si vero ad actus qui rationi discordant, sunt mali. Item quidam habitus disponunt ad actum naturæ inferiori convenientem, ut virtutes morales; alii autem, ad actus superiori naturæ competentes, quemadmodum virtus divina, sive heroica.

  5. Non est autem possibile unum habitum ex multis habitibus essentialiter esse compositum, quum sit simplex forma ac dispositio operantis. Sed in quantum se ad multa extendit, secundum quod in una formali ratione objecti conveniunt; sic in essentia habitus est quædam multiplicitas virtualis, quemadmodum in potentia quæ est subjectum ipsius. Nam una potentia se ad multa extendit, licet in se simplex consistat. Unde qui in aliqua scientia acquirit scientiam conclusionis unius per demonstrationem, habet utique habitum, sed imperfecte. Quum autem per aliquam demonstrationem adipiscitur alterius conclusionis scientiam, non aggregatur in eo alius habitus, sed habitus ille prior perficitur, quoniam ad plura extendit se: conclusiones namque et demonstrationes unius scientiæ ordinatæ sunt, derivaturque una ex alia.

Footnotes

  1. Quæstio 54. ↩

Chapter 220 of 761