Articulus 58
Utrum virtus humana sit habitus operativus, 2. an bonus. 3. Et de definitione virtutis.
VIRTUS proinde nominat perfectionem potentiæ.1 Finis autem potentiæ est actus, ad quem per se ordinatur; et quum illum faciliter exercere potest, perfecta exsistit. Quum ergo virtus humana rationalem potentiam ad unum determinet in quo ejus perfectio est, patet quod sit habitus. Habitus namque est dispositio ad bene vel male agendum. Interdum quoque accipitur virtus pro objecto virtutis, ut dicitur, Hæc est fides catholica, etc.: res enim quæ creditur, fides vocatur. Quandoque sumitur pro actu virtutis. Sed essentialiter virtus est habitus. — Denique, quamvis sit virtus quædam ad esse, sicut est potentia ad esse; tamen virtus humana appellatur, quæ competit homini secundum propriam speciem, id est suam perfectionem, qua a ceteris rebus secernimur, videlicet secundum esse rationale. Talis autem virtus ordinem dicit ad actionem, ut tactum est. Ideoque de ratione virtutis humanæ est esse habitum operativum. Dicit vero Philosophus septimo Physicorum: Virtus est dispositio perfecti ad optimum. Subjectum enim in quantum in bono suo habituatum est, perfectum censetur. Optimum autem rei, est actio ejus completa: in qua etiam consistit felicitas. Per hanc enim potissime assimilatur simplicissimo Deo, cujus esse est sua actio.
At vero de ratione virtutis est quod sit habitus bonus: ordinat enim hominem ad ultimatam perfectionem, in qua appetitus quasi in optimo conquiescit.
Definitur autem virtus, secundum Augustinum secundo de Libero arbitrio: Virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nullus male utitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur. Est autem prædicta definitio multum perfecta.
Complectitur namque omnes causas virtutis. Causa enim formalis accipitur secundum genus et differentiam. Genus vero ponitur, quum dicitur, Qualitas; et differentia, quum additur, Bona; causa quoque materialis, id est subjectum, dum adjungitur, Mentis. Finis autem virtutis est actio virtuosa. Et ergo dum apponitur, Qua recte vivitur, tangitur causa finalis. Aliqui enim habitus sunt semper ad malum, ut habitus vitiosi; aliqui sunt indifferenter ad bonum et malum, sicut opinio, quæ respicit verum et falsum. Virtus vero non est nisi ad bonum. Unde dicitur, Qua recte vivitur et qua nullus male utitur: quatenus ab utrisque distinguatur. Causa quoque efficiens virtutis, præsertim theologicæ, de qua ista definitio datur, est Deus: et idcirco adjunctum est, Quam Deus sine nobis operatur. Et si hæc ultima particula omittatur, reliquum definitionis erit commune omni virtuti.
Footnotes
-
Quæstio 55. ↩
Chapter 221 of 761