Skip to the text

Articulus 59

1. De subjecto virtutis in communi. 2. An subjectum virtutis possit esse intellectus. 3. An concupiscibilis quoque et irascibilis. 4. An potentiæ apprehensivæ sensitivæ. 5. An voluntas.

  1. TRIPLICI quoque ratione ostenditur virtus esse in potentia animæ tanquam in proximo subjecto.1 Primo, quoniam virtus est perfectio potentiæ: perfectio autem inest perfectibili. Secundo, quia virtus est habitus operativus: operatio autem ad potentiam pertinet. Tertio: nam virtus disponit ad optimum, quod est finis: finis autem est operatio, vel operationem consequens; et sic ad potentiam spectat. — Non est autem possibile eamdem virtutem esse in diversis potentiis seu subjectis ex æquo et essentialiter; sed secundum ordinem et per redundantiam, in quantum virtus unius potentiæ disponit vel perficit actum alterius, vel imperat eum: quemadmodum prudentia est secundum se in ratione, et influit ceteris virtutibus moralibus, ordinando eas secundum rectam rationem.

  2. Porro dupliciter ordinat habitus hominem ad bonum. Uno modo, dando ei facultatem bene agendi, non tamen faciendo ut homo semper per eum recte agat. Et hoc modo ars et scientia sunt habitus ordinantes hominem ad bonum: quamvis qui eas habuerit, sæpe male agat. Unde isti habitus non attingunt perfectam rationem virtutis: nam virtus est quæ bonum facit habentem. Ex hoc autem quod aliquis potest bene agere, non est simpliciter bonus, sed secundum quid. Interdum tamen dicuntur virtutes, secundum quod Philosophus nominat eas virtutes intellectuales. Harum ergo virtutum subjectum esse potest intellectus tam speculativus quam practicus. — Sunt igitur alii habitus, qui non solum præstant facultatem recte agendi, sed insuper faciunt ut quis bene agat, ut justitia, temperantia. Et hi sunt virtutes perfectæ. Harum ergo virtutum subjectum esse non valet nisi voluntas, et aliæ potentiæ in quantum a voluntate moventur, eo quod non sint determinatæ ad unum. Quod enim aliquis actum virtuosum producat, non est nisi quia voluntatem bonam habet ad hoc. Bonum enim et malum primo et proxime voluntatem concernunt. Contingit vero intellectum a voluntate moveri, sicut et ceteræ vires: nam considerat aliquis veritatem vel consentit, quia vult. Et ergo intellectus tam speculativus quam practicus est subjectum virtutis simpliciter dictæ secundum ordinem ad voluntatem: quemadmodum fides est in intellectu speculativo, prudentia autem in practico. Credit enim aliquis quia vult: imo nemo credit nisi volens.

  3. Denique hoc modo concupiscibilis et irascibilis ponuntur subjecta virtutum moralium, non in quantum ad partem vel appetitum sensitivum respiciunt, sed secundum quod rationem participant, et ab ipsa dirigi imperarique possunt, atque secundum intellectivi appetitus imperium moveri. Hæ enim potentiæ sunt principia actuum humanorum: et ideo indigent virtutibus perfici ac bene disponi, quatenus ordinatum actum producant.

  4. In potentiis autem sensitivis apprehensivis internis, scilicet in imaginatione, non sunt aliqui habitus: sed potest esse consuetudo bene memorandi vel imaginandi. Consuetudo vero est in motu naturæ. Cognitio quoque interiorum sensuum non est consummativa boni et mali, sed ad rationis actus refertur. Habitus autem est dispositio ad bene vel male agendum. Dicit quoque Tullius in sua Rhetorica, quod virtus est habitus in modum naturæ rationi consentaneus.

  5. Insuper, quarumdam virtutum subjectum est voluntas, videlicet caritatis, justitiæ, etc., quæ ordinant affectum hominis in Deum vel proximum.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 56. ↩

Chapter 222 of 761