Skip to the text

Articulus 60

1. Utrum habitus intellectuales speculativi sint virtutes. 2. De numero eorum. 3. An ars sit virtus. 4. An prudentia sit virtus. 5. An sit quoque necessaria homini. 6. Et de virtutibus ei adjunctis.

QUÆSTIO 57. 1. OSTENSUM est autem in proximo præcedenti articulo, quomodo habitus intellectuales dici queant virtutes, et qualiter non. Virtutes vero intellectuales speculativæ vocantur, quæ perficiunt intellectum in cognitione veri.

  1. Verum autem est duplex, scilicet: Per se notum, quod habet rationem principii. Et habitus intellectum ad hujus veri considerationem perficiens, dicitur habitus principiorum, et nominatur intellectus. Aliud est verum per aliquid aliud notum: et hoc per inquisitionem rationis cognoscitur. Et est duplex, videlicet: divinum, de quo est sapientia; et creatum, de quo habetur scientia. Et sicut scientia dependet ab intellectu velut a principaliori, sic utrumque, scilicet scientia et intellectus, dependet a sapientia, quæ est principalissima.

  2. Præterea, sicut de habitibus intellectualibus dictum est, quod non sunt proprie virtutes; imo scientia et virtus condistingui solent : sic ars quoque non est virtus secundum perfectam virtutis rationem. Non enim facit opus agentis moraliter bonum, nec dat usum sed facultatem bene agendi. Nihil enim refert ad hoc quod opus artificis bonum vel malum sit, an artifex sit in se ipso virtuosus : imo pessimus secundum mores, artificiosissime agere potest. Ars autem est recta ratio operum fiendorum.

  3. Prudentia vero attingit rationem perfectam virtutis : facit enim habentem bene operari, dans non tantum facultatem, sed etiam usum prompte ac bene operandi. Ordinem enim habet ad appetitum, quia rectitudinem ejus præsupponit. Est quoque prudentia recta ratio agibilium. Differunt autem facere et agere. Nam facere, est operatio transiens in exteriorem materiam, ut ædificare, secare ; sed agere est operatio in agente consistens ac manens, ut velle, scire, videre. In actibus autem humanis, id est in agibilibus, sic se habent fines, quemadmodum principia in speculativis. Unde sicut rectitudo scientiæ dependet ex habitu principiorum speculabilium, qui dicitur intellectus, prout ratio bene syllogizat ex illis, et recte concludit; sic rectitudo prudentiæ in hoc consistit, quod homo est bene dispositus circa agibilium fines : quod fit per rectitudinem appetitus. Et sic sine virtute voluntatis haberi non valet prudentia, quæ est perfectio practicæ rationis.

  4. Amplius, prudentia ad humanæ vitæ bonitatem multum exigitur. Operatio enim hominis bona est, si non sit ex passione vel impetu, sed secundum rectæ rationis electionem. Electio vero eorum est quæ referuntur ad finem ; et ad rectitudinem ejus duo requiruntur, scilicet debitus finis, et id quod ad illum decenter ordinetur. Ad finem autem homo disponitur per virtutem voluntatis, cujus objectum est bonum seu finis; sed ad media oportet eum disponi per virtutem rationis. Nam consiliari atque eligere ea quæ concernunt quæ sunt ad finem, sunt actus rationis. Virtus ergo rationem perficiens, quatenus ratio ea quæ sunt ad finem convenienter ad debitum finem ordinet, appellatur prudentia. Et sicut vis intellectus speculativi dicitur per conformitatem et ordinem ad rem, sic vis intellectus practici dicitur per conformitatem et comparationem ad appetitum. Ars quoque atque prudentia sunt circa contingentia. Necessaria enim nec agi, nec fieri possunt a nobis.

  5. Adjungit denique Aristoteles sexto Ethicorum, tres virtutes virtuti prudentiæ. Tres enim actus rationis occurrunt circa agibilia humana. Quorum primus est consiliari: quod pertinet ad eubuliam. Secundus est judicare: et hoc ad gnomen ac synesim attinet, differenter tamen, ut infra patebit. Tertius est præcipere: quod ad prudentiam spectat. Et quoniam præcipere est nobilior actus inter prædictos, idcirco prædictæ virtutes annectuntur prudentiæ quasi eminentiori. Et quandoque actus earum adscribuntur prudentiæ: non quod ipsa sit immediata causa illorum; sed quoniam per prædictas virtutes secundario sibi conjunctas, illos exercet.

Chapter 223 of 761