Articulus 61
- Utrum omnis virtus sit moralis. 2. Quomodo virtus moralis differat ab intellectuali. 3. De divisione virtutis in moralem et intellectualem. 4. Et an una earum esse valeat sine altera.
QUÆSTIO 58. 1. MORALIS denique virtus a nomine moris imponitur. Mos autem duo significat, scilicet consuetudinem, et inclinationem naturalem, vel quasi naturalem, ad aliquid agendum. Et hæc duo non multum distant, quia consuetudo est quasi quædam natura, et efficit inclinationem naturali inclinationi consimilem. Virtus ergo moralis a more vocatur, prout mos inclinationem importat ad actum. Inclinatio autem ad actum, ad potentiam appetitivam potissime pertinet. Ideoque non omnis virtus vocatur moralis, sed illa dumtaxat cujus subjectum est appetitus.
Est insuper homini necessaria virtus moralis ultra virtutem intellectualem. Quamvis enim ratio sit primum principium omnium operum humanorum: nam et voluntatem movet, et omnia ei aliqualiter parent; non tamen ad nutum, sed cum rebellione ei obediunt. Unde necessariæ sunt virtutes, quæ appetitivas potentias rationi perfecte subjiciant: et hæ dicuntur morales, et differunt ab intellectualibus sicut intellectus ab appetitu. Quemadmodum etiam vis appetitiva est humanarum operationum principium, prout rationem participat, sic virtutes morales, virtutes sunt in quantum rationi concordant.
Porro Aristoteles secundo Ethicorum dividit virtutem humanam in virtutem intellectualem et moralem. Virtus enim est habitus ad operandum perficiens. Principium vero motivum atque activum operum humanorum est duplex, videlicet intellectus et appetitus, ut tertio de Anima scribitur. Virtus igitur ad appetitum pertinens, moralis vocatur; et quæ intellectui inest, appellatur intellectualis. Itaque præfata divisio sufficiens exstat. — Prudentia vero secundum essentiam est virtus intellectualis. Ponitur tamen inter virtutes morales, quia in materia cum eis communicat: est enim circa contingentia et humana agibilia. Virtutes quoque theologicæ sunt supra virtutes humanas, nec competunt homini secundum esse naturæ, sed gratiæ.
Præterea, quamvis virtutes morales esse possint sine arte et sapientia atque scientia, non tamen sine intellectu itemque prudentia. Virtus enim est habitus electivus, id est bonam electionem efficiens. Sed ad bonitatem electionis oportet quod ea quæ sunt ad finem, convenienter ordinentur ad finem per rationem recte consiliantem, judicantem ac præcipientem : quod sine prudentia facere ratio nequit. Prudentia autem intellectum præsupponit. Per intellectum enim cognoscuntur principia naturaliter nota, tam in speculativis quam practicis. Et ergo sicut recta ratio in speculativis præsupponit primorum principiorum intellectum, in quantum ex eis procedit; sic et prudentia in operabilibus. Non enim potest aliquid ordinari in finem, nisi finis sit cognitus.
At vero omnes virtutes intellectuales sine virtutibus moralibus possunt haberi, excepta prudentia. Prudentia enim est recta ratio agibilium, non solum in communi, sed etiam in particulari : ad quod necesse est non solum bene se habere circa communia principia agibilium, sed oportet ex principiis particularibus procedere, et circa illa se bene habere. Quum ergo passiones et vitia impediant rationem ab agnitione veri et recti judicii circa particularia, quamvis in universali non erret, requiritur ad prudentiam quod homo vitiis careat : quod esse non valet, nisi passiones in ipso per virtutes morales fuerint moderatæ. Unde patet quod Aristoteles sexto Ethicorum optime dixit, non esse prudentem quempiam sine virtutibus, et quod omnis peccans exsistat imprudens. Oportet namque prudentem esse bene consiliativum et bene judicativum ac præceptivum : quod esse non valet, si in ipso vitia regnent. Passiones enim corrumpunt judicium in particulari.
Chapter 224 of 761