Articulus 62
An virtus moralis sit passio. 2. An possit esse cum passione. 3. An etiam cum tristitia. 4. An omnis virtus moralis sit circa passionem, 5. vel aliqua sine passione valeat esse.
NON est autem virtus passio :1 Primo, quoniam passio est motus appetitus sensitivi; sed virtus non est motus, sed habituale principium ejus. Secundo : passio enim non habet de se rationem boni vel mali; sed virtus est per se bona. Tertio : nam passio incipit in appetitu, et terminatur in ratione, in cujus conformitatem tendit appetitus; motus vero virtutis incipit in ratione, et in appetitu, quem rationi subdit, terminatur.
Denique, ut narrat Augustinus nono de Civitate Dei, Stoici asserebant omnes passiones esse de se inordinatas et malas : et hoc ideo, quia non distinxerunt inter appetitum sensitivum et intellectivum. Unde dixerunt, passiones non posse virtuoso vel sapienti inesse. Peripatetici autem dixerunt passiones esse simplices motus appetitus sensitivi, et non esse de se laudabiles aut vituperabiles, quum sint motus naturales : sed posse inesse virtuoso, in quantum per rationem ad medium reducuntur, vel quando repente insurgunt; sed si eis consentiatur in malo, tunc virtutem corrumpunt. Et hæc positio est melior.
At vero, ut ait Augustinus, Stoici asserebant non posse virtuoso inesse tristitiam. Ponebant enim malum hominis non esse nisi malum inhonestum, et bonum ejus non esse nisi bonum honestum, puta virtutem. Corporalia vero non putabant aliquo modo esse hominis bona, et ergo de illorum amissione nullo modo esse tristandum. Malum autem inhonestum virtutibus omnino repugnat. Quum ergo tristitia sit de malo hominis, non poterit tristitia in virtuoso homine esse. Sed istud est falsum. Exteriora enim bona sunt aliquo modo bona humana : nam anima indiget eis, et ad spiritualia sunt necessaria ac ordinata. Et ergo de eorum amissione vel malo usu potest esse in virtuoso tristitia. Item, quædam est bona tristitia, scilicet de peccato proprio, vel saltem alieno præsenti, vel certe præterito : et de tali habere tristitiam exstat laudabile.
Præterea, circa omne illud est virtus moralis, quod per rationem ordinari moderarique potest. Ratio autem moderatur non solum passiones appetitus sensitivi, sed etiam operationes voluntatis : et sic non omnis virtus moralis est circa passiones, sed aliquæ sunt circa operationes, sicut justitia. Unde quod ait Philosophus, virtutem moralem esse circa voluptates et tristitias, non debet intelligi quasi objectum sit semper aliqua passio; sed quoniam ad omnem actum moralem consequitur delectatio aut tristitia.
Amplius, si passiones dicantur inordinatæ affectiones, ut Stoici posuerunt, tunc virtus perfecta est sine passionibus. Si vero dicamus passiones omnes motus sensitivi appetitus, sic virtutes quarum objecta sunt passiones, sine passionibus esse non possunt : sic enim redderent appetitum inferiorem penitus otiosum : quod inconveniens esset. Virtutes enim faciunt ea secundum rationem moveri et operari, quæ rationi subjiciuntur. Et ergo, quemadmodum membra corporis ordinat virtus ad debitos actus, sic multo magis ordinat motus appetitus inferioris ad subserviendum ac obediendum rationi ac voluntati. Virtus demum moralis quæ est circa operationes, sicut justitia, sine passione esse et agere potest.
Footnotes
-
Quæstio 59. ↩
Chapter 225 of 761